1
25.xcv. Item alia
25Oportet nos, fratres karissimi, in sanctitate
26et iustitia semper seruire et placere Deo. Placeamus ergo
27primum per bona opera, id est, per castitatem et humilitatem
28et beniuolentiam. Castitas enim cum humilitate habitatio
[ 178r ]
1nem merebitur Spiritus sancti, quem expellit immunditia carnis,
2dicente scriptura, corpus peccatis subditum effugiet Spiritus sanctus.
3Et ideo membra nostra Deo debent esse dicata, non fornicationi.
4Oponat ergo homo desiderio carnis suae aeternorum flammas
5tormentorum. Assuescat semper iuuenis castitate ut sit dignus
6sapientiae Dei. Salomon enim sapientissimus ait de cauenda
7immunditia carnis, dicens, “Fauus distillans labia mere
8tricis et netidius oleo guttur eius. Nouissima autem illius ama
9ra quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. Pedes
10eius descendunt ad mortem et ad inferos gressus illius pene
11trant. Per semitam uite non ambulant, uagi sunt gressus eius, et in
12uestigabiles. Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a uerbis
13oris mei. Longe fac ab ea uiam tuam et ne appropinques foribus
14domus eius,” quod uni quidem ammonet ad omnes pertinet. Omnibus
15enim castitas per necessaria est sed maxime ministris alta
16ris Christi. Quorum uita aliorum debet esse eruditio et assidua
17predicatio multorum salus tales enim decet Domino habere minis
18tros qui nulla carnis contagione corrumpantur. Sed
19potius continentia castitatis splendeant et totius hones
20tat is fulgeant in populo exemplis. Castitas enim hominem
21caelo coniungit, angelis facit ciuem quia castitas uita est
22angelica, ad quam nos pius Dominus perducere dignetur.
De fraude
23quoque cauenda. Dominus dicit: “De tuis laboribus iustis fac elimo
24sinam et ministra pauperibus,” et apostolus ait: “Nolite fraudem facere
25in inuicem. Cur, auare, plus amas aurum quam animam?
26Quid enim proderit tibi si mundum uniuersum lucreris, ani
27mae autem tue detrimentum patiaris?” Et Dominus ait in aeuangelio:
28“Cauete autem ab omni auaritia quia non in abundantia cuiusquam
[ 178v ]
1uita eius est, quam possidet.” Numquid non diuites similiter mori
2untur sicut et pauperes. Auaritia namque modum ignorat et
3cum omnia deuoret, nescit poenitus saturari. Esuriens semper et in
4ops est. Auarus uir in inferno similis est qui numquam impletur.
5De qua nos auaritia Dominus eripere dignetur.
Item. De iudicibus.
6Scriptum est: “Omnis qui recte iudicat, stateram in manu gestat.
7In utroque pensu iustitiam et misericordiam portat. Quedam ergo sunt
8a iudice bono per aequitatem corrigenda, quaedam autem per mi
9sericordiam indulgenda. Sine personarum acceptione debent
10esse iudicia. Non est enim persona in iudicio consideranda sed causa.
11Nichil autem iniquius est quam munera accipere in iuditiis quia
12“munera excecant corda prudentium et subuertunt uerba
13iustorum.” “In quo enim iudicio,” dicit Dominus, “iudicabitis; iudicabitur
14de uobis.” Quapropter iudex Deum iudicem timeat, ne forte Deo
15iudicate damnetur. Qui autem Deum timens iuste iudicant, eterna
16a Deo accepturus est premia.
Item. De falsis testibus. “Falsus testis,”
17dicit Salomon, “non erit impunitus. Qui falsum testimonium profert
18contra proximum suum, extinguetur lucerna eius in die ultimo. Fal
19sidicus quidem testis tribus est personis obnoxius: primum, Deo
20cuius presentiam contemnit; deinde, iudici quem mentiendo
21fallit; postremo, innocenti quem falso testimonio ledit. Uterque
22autem reus est et qui ueritatem occultat et qui mendacium dicit
23quia et ille prodesse non uult et iste nocere desiderat. Beatus
24autem cuius testimonium in conspectu Domini probabile inueniatur.
25Sciendum est quoque quod hic saepe a malis boni iudicantur.
26In futura siquidem uita mali iudicabuntur a bonis. Sepe etiam
27et hic boni infelices sunt et miseri coram hominibus et mali
28felices. In illa autem aeterna retributione. Semper boni felices erunt,
[ 179r ]
1et mali semper erunt miseri. Quibus ergo bene sit in hoc seculo, con
2tendant maxime ne bona perdant perpetua, et qui molestias pati
3antur, fortiter eas sufferant ut aeterna beatitudine digni inue
4niantur.
Item. De inuidia. Nichil nequius potest esse inui
5dia, quae alienis torquetur in bonis. Primum enim “inuidia
6diaboli mors subintrauit in orbem terrarum. Dum enim inuide
7bat homini terreno caelum, querebat quomodo eum perderet
8per transgressionem mandati quod Creator statuit homini.
9Omnibus inimica est bonis inuidia. Ubi est enim inuidia, cari
10tas esse non potest: et ubi caritas non est, ibi nichil boni esse pote
11rit. Melius est ergo bonorum imitari exempla quam eos inuidie
12stimulis agitare. Potest enim homo bonum alterius suum facere
13dum amat in alio quod ipse non facit.
Item. De iracundia. Scriptum
14est: ira uiri iustitiam Dei non operatur. Ira enim sine temperamento
15expers est rationis. Responsio autem mollis mitigat iram, sermo
16durus suscitat furorem. O homo, si te preoccupauerit ira,
17mitiga eam et tua liniatur patientia etiam alterius ira. Dis
18plicet tibi ira alterius? Et ideo quod tibi in alio displicet,
19in te ipso quoque displiceat. Noli facere te aequalem stulto quia
20“ira in sinu stulti requiescit.” Sed uitium eius tuum fac esse bonum,
21id est ut lucres eum et te ipsum salues.
Item. De uana gloria. Dominus
22dicit in aeuangelio: “Attendite ne iustitiam uestram faciatis coram
23hominibus et uideamini ab eis,” id est, ut ea intentione non
24faciatis bona ut ab hominibus uanam laudem habeatis.
25Sed quicquid homo faciat boni, pro Dei amore et salute ani
26me sue et fraterna caritate faciat. Qui enim pro eo bonum quod
27libet facit ut ab hominibus laudetur, haec est merces illius quam
28quesiuit et nullam a Deo sperare habet retributionem, quia pro eius
[ 179v ]
1amore non fecit, sed pro uana humane laudis iactantia,
2per quam superbi cupiunt in se predicare quod non faciunt hu
3miles autem refugiunt quicquid boni operantur agnosci.
4Tunc enim ueraciter hoc quod agit homo bonum est quando
5non sibi sed Deo placere desiderat, a quo habet quicquid
6habet uel facit. Magnum ergo se unusquisque esse studeat
7in suis operibus, sed de magnitudine sua humanum non querat
8fauorem, ne perdat quod habuit. Qui enim aliquod donum Dei
9quod meruerit, in suam laudem conuertit procul dubio uir
10tutem in uitium transfert, et bonum quod fecit, in peccatum.
11Cum enim causa iactantie uel humane laudis pauper pascitur,
12etiam ipsud misericordie opus in peccatum conuertitur. Quicquid
13igitur boni homo agat, Deo querat laudem, non sibi, sicut
14ipse Dominus in aeuangelio ait: “Sic luceat lux uestra coram homi
15nibus ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum
16qui in caelis est,” ac si dixisset, “Non uos laudent quia nihil
17boni agere potestis, nisi quod Deus donauit uobis.”
Scitote
18ergo, fratres karissimi, quia hec sunt uitia que prediximus uobis
19et alia multa his similia, quibus cotidie inpugnare non
20cessat diabolus contra humanum genus. Sed sunt mul
21to plures uirtutes quibus dimicare possunt homines
22contra artificia demonum et aduersitates atque tempta
23tiones. Et ideo uigilare debemus et fortiter cotidie pugnare
24contra hostem inuisibilem die noctuque, nos inpugnantem, ut in finem
25per uictoriam possimus cum laude uincere eum. Non queritur
26enim in Christiano initium boni operis, sed finis quia de fine
27suo unusquisque iudicabitur. Sunt enim qui bene incipi
28unt et male finiunt conuersationem suam, sicut Iudas
[ 180r ]
1primo apostolus et postea proditor Domini et facti sui conscius
2laqueo se suspendit. Paulus autem male coepit, sed bene
3finuit, primo persecutor postea predicator. Virtus ergo
4boni operis est perseuerantia. Quicumque enim in bonis operibus perse
5uerauerit in hac uita usque in finem, hic saluari in die ulti
6mo merebitur, quando laborum suorum mercedem eis re
7tribuens dixerit Dominus seruis suis, “Venite, bene dicti, Patris
8mei percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi
9huius.” Nos regna bona, fratres, inter angelicos choros gauden
10tes possidere mereamur. Largiente Domino nostro Iesu Christo,
11cui est regnum, honor et uirtus, potestas et imperium, una
12cum Patre et Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.