179v
X
1
amore non fecit, sed pro uana humane laudis iactantia,
X
2
per quam superbi cupiunt in se predicare quod non faciunt hu
X
3
miles autem refugiunt quicquid boni operantur agnosci.
X
4
Tunc enim ueraciter hoc quod agit homo bonum est quando
X
5
non sibi sed Deo placere desiderat, a quo habet quicquid
X
6
habet uel facit. Magnum ergo se unusquisque esse studeat
X
7
in suis operibus, sed de magnitudine sua humanum non querat
X
8
fauorem, ne perdat quod habuit. Qui enim aliquod donum Dei
X
9
quod meruerit, in suam laudem conuertit procul dubio uir
X
10
tutem in uitium transfert, et bonum quod fecit, in peccatum.
X
11
Cum enim causa iactantie uel humane laudis pauper pascitur,
X
12
etiam ipsud misericordie opus in peccatum conuertitur. Quicquid
X
13
igitur boni homo agat, Deo querat laudem, non sibi, sicut
X
14
ipse Dominus in aeuangelio ait: “Sic luceat lux uestra coram homi
X
15
nibus ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum
X
16
qui in caelis est,” ac si dixisset, “Non uos laudent quia nihil
X
17
boni agere potestis, nisi quod Deus donauit uobis.” Scitote
X
18
ergo, fratres karissimi, quia hec sunt uitia que prediximus uobis
X
19
et alia multa his similia, quibus cotidie inpugnare non
X
20
cessat diabolus contra humanum genus. Sed sunt mul
X
21
to plures uirtutes quibus dimicare possunt homines
X
22
contra artificia demonum et aduersitates atque tempta
X
23
tiones. Et ideo uigilare debemus et fortiter cotidie pugnare
X
24
contra hostem inuisibilem die noctuque, nos inpugnantem, ut in finem
X
25
per uictoriam possimus cum laude uincere eum. Non queritur
X
26
enim in Christiano initium boni operis, sed finis quia de fine
X
27
suo unusquisque iudicabitur. Sunt enim qui bene incipi
X
28
unt et male finiunt conuersationem suam, sicut Iudas
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28