1
[ 3r ]
1INCIPIT OMELIA . IN QUARTA DOMINICA ANTE NATALE DOMINI .
2PRIMUM OMNIVM . OPORTET NOS
3memorari fratres karissimi et recitare de deo ueraciter et loqui
4caeli ác terrae conditore . et omnium quę in eis sunt . quem tri-
5num in personis credere debemus . Alia est enim persona patris .
6Alia filii ; Alia spiritus sancti ; Et unum in maiestate . et in potestate
7et diuinitate confiteri . Deus est enim pater . deus filius . deus et
spiritus sanctus .
8Non tres tamen deprómimus . sed unum deum dicimus . et fatemur .
9Quia in hac trinitate nihil prius aut posterius ; Nihil maius
10aut minus . sed totę tres personę . coeternæ sibi sunt . et coaequales .
11Decet nos igitur . narrare primum de eo et loqui ; quia ipse fecit
12nos cum non essemus ; Ad ímaginem et similitudinem suam .
13Ad imaginem . idem in ęternitatem . quia sicut ille æternus . est . sine
14fine ; Ita nos secundum interiorem hominem conditi sumus . habentes
15ínitium sine fine . Anima enim nostra . creatura dei perpes est . ha
16bens initium
Line 16:
et
Addition to text.
et nullum finem . Ad similitudinem . hoc est precepta
17eius sectando in moribus . et mandata illius ímplendo . sicut
18saluator ait . Hoc est preceptum meum . ut diligatis inuicem .
19sicut dilexi uos . Et iterum . Si quis diligit me . mandata mea
20custodit . Ipse est ergo principium sine ínitio . et finis absque
21defectione . sicut ín aeuangelio scriptum est . Ego sum alfa
22et ω ; primus et nouissimus . et stella matutina . Ego clauis
23Dauid . sicut alibi scriptum est . O clauis dauid . et sceptrum
24domus Israel . qui áperis et nemo claudit . claudis et nemo
25aperit . Ipse est igitur qui caelorum continet thronos et abys-
26sos intuetur . Ipse est rex regum . et dominus dominantium . Ipse
27montes ponderat . terram palmo concludit . cuius pugillo
28potest orbis concludi . In cuius uoluntatæ . uniuersa sunt
[ 3v ]
1 posita . et non est . qui possit resistere uoluntati eius . Ipse enim
2 fecit omnia . caelum et terram . et uniuersa quae caeli ác terrę
3ambitu continentur . Ipse
Line 31:
est
Addition to text.
est dominus uniuersorum . cælestium .
4terrestrium . et infernorum . A quo omnia . per quem omnia . In quo
5omnia facta sunt . uisibilia et inuisibilia . quę nullus morta
6lium per omnia edicere ualet . Illud quoque scire et intellegere .
7et in animo nostro frequenter ponere debemus . quod ante
8aduentum domini nostri saluatoris in carne . diabolus regnabat
9ín mundo . et omnes populi . peccatores et iusti . patriarchę
10et prophetę . ut a corpore exibant . in infernum descendere
11propter originalia adae peccata cogebantur . pro eo quod
12in paradiso . transgressus est mandatum dei . De quo prae
13ceperat illi dicens . Ex omni ligno autem scientiae boni
14et mali ne comedas . In quocumque enim die comederis ex
15eo ; morte morieris . Haec autem eo non custodiente .
16statim ut comédit . stola nudatus immortalitatis . et mi-
17ser factus . a paradyso eiectus est . Sicut scriptum est .
18Quandiu enim abstinuit . mansit in paradyso . ut autem
19manducauit . statim expulsus est . Factum est ergo
20omne tempus . quo uixit adam in labore . et erumna super
21terram anni dcccc . xxx . et mortuus est . et descendit
22in infernum et omne human
Line 50:
um
Addition to text.
ume
genus post ipsum propter
23illius peccatum . Sed quando uidit deus quod totus
24mundus períret per ínuidiam diaboli . per eius enim inui
25diam mors subintrauit in orbem terrarum . misertus
26est generi humano . et mittere uoluit unícum filium
27suum in mundum . et nasci ex uirgine sine uiro intac
28ta . ut electos qui in inferno sub debito preuaricationis
[ 4r ]
1 adae tenebantur ; a captiuitate diaboli liberaret . et ad reg
2num secum duceret æternum . et ad integram quam primi
3parentis peccato perdiderant immortalitatem . et in socie
4 tate semper gauderent postea angelorum . Prophetę igitur
5predicauerunt nasci Saluatorem ex uirgine . et uenire in mun
6dum . Isaias quidem dicit . Dabit dominus deus . mirabile uobis sig
7num . Ecce uirgo concipiet . Ac si dixisset . sine uirili coitu .
8Et pariet filium . id est sine dolore . Et uocabitur nomen eius
9emmanuel . id est ebraice . quod latine interpretatur no
10biscum deus . Et iterum dicit . Egredietur uirga . de radice
11iesse . et flos de radice eius ascendet . et requiescet super eum
12spiritus domini . spiritus sapientię et intellectus . spiritus consilii
et fortitu
13dinis . spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris
14domini . Flos de uirga ascendens . Christus est de sanctae marię utero
15ueniens . siue uirginitatis detrimento . de genere iesse patris
16dauid orte . super quem septiformis spiritus domini . in omni plenitudine
17diuinitatis . æternaliter requiescit . Sicut iohannes baptista
18testimonium perhibuit de ipso dicens . Uidi spiritum sanctum quasi colum
19bam de caelo uenientem . et mansit super eum . Et ego uidi et testi
20monium perhibui . quia hic est filius dei . Iste septiformis spiritus .
21qui in patriarchis díuísus . est ; Adunatus quidem . ín Christo
22permansit . Igitur ín adam spiritus sapientię fuit . quia ipse . omnium
23creaturarum . quę caeli ác terrae ambitu concluduntur .
24naturas et rationes agnouit . et ideo singulis secundum proprias
25naturas . nomina ímposuit . Spiritus intellectus . fuit ín noe ;
26qui solus íntellexit cum sua familia . prę omnibus bonum esse .
27deo credere . et ei oboedire . Et ideo dum mundus periit ; arcam
28meruit fabricare . ad saluandum se cataclismi tempore ;
[ 4v ]
1 et familiam eius totam . Spiritus consilii fuit in abraham . qui consi
2lio domini creatoris sui obtemperans . fide plenus . exiit de terra
3sua et de cognatione sua . et de domo patris sui . perigrinare
4in terram . quam filii feminis sui . erant a domino in hereditatem accep-
5turi . Qui ob fidei meritum . amicus dei appellari meruit .
6Spiritus fortitudinis fuit ín isaac . qui forti animo íniurias alieni-
7 genarum uincebat . Et ideo uiuam meruit inuenire aquam
8et centenos sui seminis accipere fructus . Spiritus scientiæ . fuit in
9iacob ; qui prescíuít bonum esse . primogenita a fratre suo emere
10et paternam accipere benedictionem . et fraternum declinare odium .
11et íniurioso socero laban fidelem esse ; quapropter cum filiis
12et familia multa . et grege ínnumeroso . diues et honoratus
13reuersus est ad patriam . Spiritus pietatus . fuit in Moẏse . qui
14pro populo peccante etiam et se lapidante ; orauit ad dominum
15dicens . Domine dimitte huic populo peccatum suum . sín autem .
16dele me de libro quem scripsisti . Qua pietate . et populo
17ueniam ímpetrauit . et sibi apud deum . plus aliis sanctis maio-
18rem familiaritatem promeruit . Ita . ut colloquia dei frequen
19ter habere . et uerba legis ex ore eius accipere meretur . Spiritus
20timoris domini fuit in dauid ; qui se persequenti regi saul . et in
21suas uenienti manus . pepercit dicens . Absit a me . ut manus
22meas mittam in Christum domini . Idcirco quia ei pepercit . allophilorum
23gladio illo pereunte . regnum a deo sibi donatum . et promissio
24nem accipere . ut pater Christi uenturi esset meruit . Hęc omnia
25carismata spiritus sancti septiformis . In Christo Iesu aeternaliter
26permansuerunt . qui fons est . et origo illorum . Dei sapientia et dei
27uirtus . De quo propheta dicit . Ueni domine uisitare nos ín pace .
28ut lętemur coram te corde perfecto . Et alius dicit . Veniet dominus
[ 5r ]
1 et non tardabit . et illuminabit abscondita tenebrarum et ma
2nifestabit se ad omnes gentes . Et iterum . Qui uenturus est ueniet
3et non tardabit . Iam non erit timor in finibus nostris quoniam ipse est
4saluator noster . Et alio loco dicitur . Prope est ut ueniat tempus eius .
5et dies eius non elongabuntur . Miserebitur dominus iacob . et israel
salua
6bitur . Et iterum . Ecce ueniet dominus et omnes sancti eius cum eo . et
erit in
7die illa lux magna . Sicut de illo alibi scriptum est . Ecce nomen
8domini uenit de longinquo . et claritas eius replet orbem terrarum .
9De quo iterum propheta dicit . Aspiciens a longe . ecce uideo dei
10 potentiam uenientem . et nebulam totam terram tegentem . Ite
11obuiam ei et dicite . nuntia nobis si tu es ipse . qui regnaturus
12es in populo israel . Quod plenius alius propheta reuelat dicens .
13Aspiciebam in uisu noctis . et ecce in nubibus caeli filius hominis
14uenit . et datum est ei regnum et honor . et omnis populus . tribus . et
lin
15gue . seruient ei . Sicut psalmista explanat dicens . Omnes
16gentes quascumque fecisti uenient . et adorabunt coram te
17domine et glorificabunt nomen tuum ín ęternum . Hoc idem per eundem
18prophetam spiritus sanctus hortatur et ammonet dicens . Iuuenes et uir-
19gines . senes cum iunioribus laudent nomen domini . quia exaltatum
20est nomen eius solius . quod est mirabile in caelo et in terra . Ecce
21nunc tempus adest fratres karissimi . in quo nos omnes unanimiter oportet
22laudare nomen dei et gaudere in domino . paulo apostolo dicente .
23Gaudete in domino semper . Iterum dico gaudete . Modestia uestra
24nota sit omnibus hominibus . dominus enim prope est . Sobrie ergo
25et iuste . pie et caste . uiuere debemus ; Scientes . quia hora est
26iam nos de pigritiae somno surgere . et ad uigilandi soller
27tiam conuenire . Dum expectamus beatam spem et aduentum nostri
28dei et saluatoris mundi . Non in commesationibus et ebrietatibus
[ 5v ]
1 non in scurilitatibus et iocis . et uanitatibus huius mundi . sollempni
2tatem natiuitatis filii dei . sed in sobrietate et humilitate
3et sanctitate . cum recta fide et certa spe et perfecta caritate . nos
4oportet expectare . Ut digni efficiamur accedere ad per
5cipiendum sacrosanctum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi .
6in die natalis sui . quia nemo quidem christianorum hoc debet
7necglegere . eodem domino dicente . nisi manducaueritis car
8nem filii hominis et biberitis eius sanguinem . non habebitis ui
9tam in uobis . Cum pura ergo conscientia et immaculato
10corpore et mundo corde . unusquisque hoc studeat accipere .
11prestante eodem nostro saluatore . qui cum patre et spiritu sancto uiuit
12et regnat in aeternum sine fine . per omnia secula seculorum . Amen.