Pembroke 25 sermo1
X
1
et familiam eius totam . Spiritus consilii fuit in abraham . qui consi
X
2
lio domini creatoris sui obtemperans . fide plenus . exiit de terra
X
3
sua et de cognatione sua . et de domo patris sui . perigrinare
X
4
in terram . quam filii feminis sui . erant a domino in hereditatem accep-
X
5
turi . Qui ob fidei meritum . amicus dei appellari meruit .
X
6
Spiritus fortitudinis fuit ín isaac . qui forti animo íniurias alieni-
X
7
genarum uincebat . Et ideo uiuam meruit inuenire aquam
X
8
et centenos sui seminis accipere fructus . Spiritus scientiæ . fuit in
X
9
iacob ; qui prescíuít bonum esse . primogenita a fratre suo emere
X
10
et paternam accipere benedictionem . et fraternum declinare odium .
X
11
et íniurioso socero laban fidelem esse ; quapropter cum filiis
X
12
et familia multa . et grege ínnumeroso . diues et honoratus
X
13
reuersus est ad patriam . Spiritus pietatus . fuit in Moẏse . qui
X
14
pro populo peccante etiam et se lapidante ; orauit ad dominum
X
15
dicens . Domine dimitte huic populo peccatum suum . sín autem .
X
16
dele me de libro quem scripsisti . Qua pietate . et populo
X
17
ueniam ímpetrauit . et sibi apud deum . plus aliis sanctis maio-
X
18
rem familiaritatem promeruit . Ita . ut colloquia dei frequen
X
19
ter habere . et uerba legis ex ore eius accipere meretur . Spiritus
X
20
timoris domini fuit in dauid ; qui se persequenti regi saul . et in
X
21
suas uenienti manus . pepercit dicens . Absit a me . ut manus
X
22
meas mittam in Christum domini . Idcirco quia ei pepercit . allophilorum
X
23
gladio illo pereunte . regnum a deo sibi donatum . et promissio
X
24
nem accipere . ut pater Christi uenturi esset meruit . Hęc omnia
X
25
carismata spiritus sancti septiformis . In Christo Iesu aeternaliter
X
26
permansuerunt . qui fons est . et origo illorum . Dei sapientia et dei
X
27
uirtus . De quo propheta dicit . Ueni domine uisitare nos ín pace .
X
28
ut lętemur coram te corde perfecto . Et alius dicit . Veniet dominus
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28