Pembroke 25 sermo1

Pembroke 25 sermo1
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
et non tardabit . et illuminabit abscondita tenebrarum et ma
X
2
nifestabit se ad omnes gentes . Et iterum . Qui uenturus est ueniet
X
3
et non tardabit . Iam non erit timor in finibus nostris quoniam ipse est
X
4
saluator noster . Et alio loco dicitur . Prope est ut ueniat tempus eius .
X
5
et dies eius non elongabuntur . Miserebitur dominus iacob . et israel salua
X
6
bitur . Et iterum . Ecce ueniet dominus et omnes sancti eius cum eo . et erit in
X
7
die illa lux magna . Sicut de illo alibi scriptum est . Ecce nomen
X
8
domini uenit de longinquo . et claritas eius replet orbem terrarum .
X
9
De quo iterum propheta dicit . Aspiciens a longe . ecce uideo dei
X
10
potentiam uenientem . et nebulam totam terram tegentem . Ite
X
11
obuiam ei et dicite . nuntia nobis si tu es ipse . qui regnaturus
X
12
es in populo israel . Quod plenius alius propheta reuelat dicens .
X
13
Aspiciebam in uisu noctis . et ecce in nubibus caeli filius hominis
X
14
uenit . et datum est ei regnum et honor . et omnis populus . tribus . et lin
X
15
gue . seruient ei . Sicut psalmista explanat dicens . Omnes
X
16
gentes quascumque fecisti uenient . et adorabunt coram te
X
17
domine et glorificabunt nomen tuum ín ęternum . Hoc idem per eundem
X
18
prophetam spiritus sanctus hortatur et ammonet dicens . Iuuenes et uir-
X
19
gines . senes cum iunioribus laudent nomen domini . quia exaltatum
X
20
est nomen eius solius . quod est mirabile in caelo et in terra . Ecce
X
21
nunc tempus adest fratres karissimi . in quo nos omnes unanimiter oportet
X
22
laudare nomen dei et gaudere in domino . paulo apostolo dicente .
X
23
Gaudete in domino semper . Iterum dico gaudete . Modestia uestra
X
24
nota sit omnibus hominibus . dominus enim prope est . Sobrie ergo
X
25
et iuste . pie et caste . uiuere debemus ; Scientes . quia hora est
X
26
iam nos de pigritiae somno surgere . et ad uigilandi soller
X
27
tiam conuenire . Dum expectamus beatam spem et aduentum nostri
X
28
dei et saluatoris mundi . Non in commesationibus et ebrietatibus
Annotations
Pembroke 25 sermo1