Pembroke 25 sermo2

Pembroke 25 sermo2
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
non in scurilitatibus et iocis . et uanitatibus huius mundi . sollempni
X
2
tatem natiuitatis filii dei . sed in sobrietate et humilitate
X
3
et sanctitate . cum recta fide et certa spe et perfecta caritate . nos
X
4
oportet expectare . Ut digni efficiamur accedere ad per
X
5
cipiendum sacrosanctum corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi .
X
6
in die natalis sui . quia nemo quidem christianorum hoc debet
X
7
necglegere . eodem domino dicente . nisi manducaueritis car
X
8
nem filii hominis et biberitis eius sanguinem . non habebitis ui
X
9
tam in uobis . Cum pura ergo conscientia et immaculato
X
10
corpore et mundo corde . unusquisque hoc studeat accipere .
X
11
prestante eodem nostro saluatore . qui cum patre et spiritu sancto uiuit
X
12
et regnat in aeternum sine fine . per omnia secula seculorum . Amen.
X
13
.ii. OMELIA . IN .iii. DOMINICA ANTE NATALE DOMINI .
X
14
FActum est autem cum impleta essent omnia quę de aduen
X
15
tu domini in carne temporibus praedicta per prophetas fuerant ;
X
16
missus est iohannes praecursor domini parare uias eius in spiritu et uir
X
17
tute helię . dicente domino per prophetam . Ecce ego mitto an
X
18
gelum meum . qui praeparabit uiam tuam ante te . et conuertet
X
19
cor patrum ad filios . et cor filiorum ad patres eorum . Sicut et isa
X
20
ias de illius persona dicit . Ego uox clamantis in deserto ;
X
21
dirigite uiam domini rectas facite semitas dei nostri . quia qui post
X
22
me uenit ante me factus est cuius non sum dignus corrigiam calcia
X
23
mentorum eius soluere . Quapropter alibi dicit . Me opor
X
24
tet minui ; illum autem crescere . quomodo autem potest minui
X
25
iohannem et crescere christum . nisi ut iohannem quem christum esse pu
X
26
tabant unum esse ex prophetis crederent . et christus que unum
X
27
ex prophetis esse estimabant . dei filius esse crederetuR .
X
28
Praemissus est ergo iohannes ante christum . uelut uox ante
Annotations
Pembroke 25 sermo2