Pembroke 25 Sermo 7 (fols. 13v–15r)

Pembroke 25 Sermo 7 (fols. 13v–15r)

Author Thomas N. Hall 2006-08-14T04:04:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 7 (fols. 13v–15r)

Author: Thomas N. Hall

Edition Information

2006-08-14T04:04:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 7 (fols. 13v–15r)

1 [ 13v ]

6.vii. ITEM ALIA .

7Venerandus est hic dies fratres karissimi

8ab omnibus fidelibus . in quo natiuitas domini nostri iesu

9christi . totum mundum noua ac preclara aduentus sui luce

10resplenduit . in quo gaudent caelestia et terrestria .

11hodie enim de caelo deus descendit ad hominem . ut in celis

12homini prepararet ascensum . Hodie accipimus natum dei .

13uirginis filium . omnium credentium saluatorem . hodie enim

14nobis cælorum rex per uirginem nasci dignatus est . ut homi

15nem perditum ad regna caelestia reuocaret . Gaudet ex

16ercitus angelorum . quia salus aeterna humano generi

17apparuit . Et ideo fratres karissimi sicut post anni circulum cele

18brare disponitis hunc diem . Ita huic diei debitum expec

19tare debetis sermonem . Audite ergo filii dei adopti-

20ui . Audite et exultate in domino omnes iusti . ut uos rectos

21esse possit dicere laudatio . Audite quod nostis . recolite

22quod audistis . amate quod creditis . predicate quod amatis .

23Predicamus ergo quia hodie christus natus est quem angelo nun

24tiante concepit uirgo per spiritum sanctum . Deus est de patre .

25homo de matre . de patre sine matre . de matre sine pa-

26tre . De patre sine tempore est . de matre sine semine .

27De patre principium uite . de matre finis est mortis .

28De patre ordinans omnem diem . De matre consecrans istum ; [ 14r ]

1 Deus per angelum ad mariam protulit uerbum . et ipsa concepit filium .

2 Ó coniunctio sine macula facta . ubi maritus est sermo .

3et uxor auricula . Talis ergo electa est uirgo de toto scili

4cet mundo . quæ tantum haberet meritum . ut dei filium

5in semet ipsa susciperet . et ante partum et in partu et post

6partum . uirgo permaneret . Aue inquit angelus maria

7gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres . quia

8ecce concipies et paries filium . et uocabis nomen eius iesum .

9ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum . Ác

10si diceret . uirginitatis iura seruabis . filium habebis . et

11nomen uirginis non amittes . Denuntiemus ergo salua

12torem natum de uirgine . et infantem in presepio positum .

13uigilantibus pastoribus ab angelis moniti adoremus .

14Exhibeamus fidem uirtutibus . honorem sanctis testibus

15prebeamus simeoni cognoscenti . et anne domino confitenti .

16et iohanni baptizanti . et iordani baptismate eius purgato .

17et spiritui sancto descendenti et manenti in eum . et celis apertis

18secreta caelestia ei demonstrantibus . et patri desuper

19testimonium perhibenti . et uirgini permanenti et stelle

20fulgenti magis eum demonstranti . et columbe super eum descen

21denti . et ipsi domino omnem temptationem satane superanti . Facta

22est ergo maria hodie fenestra caeli . quia per ipsam deus uerum

23demisit seculis lumen . Facta est etiam scala caelestis . quia per ipsam

24deus descendit ad terras . Ait per ipsam homines mereantur

25ad caelos ascendere . Ipsis autem licebit ascendere illuc .

26quia deum crediderint ad terram per uirginem mariam descendisse .

27Facta est ergo maria porta celi . facta est ianua filio

28dei . filium generauit . non ammittens uirginitatem . regem [ 14v ]

1 generauit castitatis . Primatum continens uirginitatis . Facta

2est restauratio feminarum . quia per ipsam tria mala eue soluta

3sunt . Nam æuae dictum est . In doloribus et tristitia paries . et

4ad uirum tuum subicieris et ipse dominabitur tui . Haec tria

5mala non solum non tetigerunt sanctam mariam . sed ab his

6per eam omnes femine liberate sunt . Maledicta enim aeua

7olim fuerat quam nunc credimus per mariam ad benedictionem

8glorie remeasse . Benedicant igitur omnes femine sanctam ma

9riam . quia per ipsam salue facte sunt . benedicant maxime sanctae

10uirgines . quia ex ipsa benedicitur inter mulieres quecumque

11perseuerauerit semper uirgo . Uenite ergo uirgines ad uirginem .

12et letamini . deponite nunc maledictionem preuaricationis

13aeue . et benedictionem restaurationis per sanctam mariam assumite .

14Expellite tristitiam concupiscentis . et gemitum parturien

15tis abicite . ut solus uobis christus uirginis filius dominetur .

16Ueniant igitur uirgines ad uirginem . ueniant concipientes

17ad concipientem . ueniant parientes ad parientem . Veniant

18matres ad matrem . lactantes ad lactantem . ueniant ad iuuen

19culam omnes iuuenculae . Quia ideo omnes istos cursus naturæ

20uirgo maria in se per iesum christum suscepit . ut omnibus ad se fugi

21entibus feminis subueniret ; et sic restauraret omne genus

22feminarum ad se uenientium æua noua facta cum uirginitate .

23sicut omne genus uirorum renouat dominus noster iesus christus nouus adam

24factus. Lætentur igitur caeli . et exultet terra ; Gaudeant gen

25tes . sanctam mariam laudantes et dicentes . Ó uirgo uirginum .

26quia nec prima tui similis uisa est . nec habere sequentem . Ó sancta

27et inmaculata uirginitas . quibus te laudibus referamus ne

28 scimus . quia quem caeli capere non poterant . tuo gremio contulisti ; [ 15r ]

1 et hodie saluatorem mundi ex utero genuisti . cui cuncta famu

2lantur imperia . et cuius regni non erit finis . Gaudeamus ergo

3fratres hodie . laudantes et benedicentes dominum . caelum terramque

4regentem . quem adorant angeli in caelis . et omnes iusti in terris

5dicentes . Gloria in ex Line 84: c

Addition to text.

c
elsis deo . et in terra pax hominibus bone uo

6luntatis . Imploremus ergo et nos omnes diuinam dei clementiam .

7ut consortes fieri mereamur gaudiorum celestium cum eis . pres-

8tante eodem saluatore nostro . qui cum patre et spiritu sancto uiuit

9et regnat . per infinita secula seculorum. Amen. 1a freely modified version of Pseudo-Augustine, Sermo 123 (PL 39, cols. 1990–91) = Pseudo-Fulgentius, Sermo 36 (PL 65, cols. 898–900). AF I.7, with a different incipit.



Thomas N. Hall. Date: 2006-08-14T04:04:00

This page is copyrighted