14v

Pembroke 25 sermon7
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
generauit castitatis . Primatum continens uirginitatis . Facta
X
2
est restauratio feminarum . quia per ipsam tria mala eue soluta
X
3
sunt . Nam æuae dictum est . In doloribus et tristitia paries . et
X
4
ad uirum tuum subicieris et ipse dominabitur tui . Haec tria
X
5
mala non solum non tetigerunt sanctam mariam . sed ab his
X
6
per eam omnes femine liberate sunt . Maledicta enim aeua
X
7
olim fuerat quam nunc credimus per mariam ad benedictionem
X
8
glorie remeasse . Benedicant igitur omnes femine sanctam ma
X
9
riam . quia per ipsam salue facte sunt . benedicant maxime sanctae
X
10
uirgines . quia ex ipsa benedicitur inter mulieres quecumque
X
11
perseuerauerit semper uirgo . Uenite ergo uirgines ad uirginem .
X
12
et letamini . deponite nunc maledictionem preuaricationis
X
13
aeue . et benedictionem restaurationis per sanctam mariam assumite .
X
14
Expellite tristitiam concupiscentis . et gemitum parturien
X
15
tis abicite . ut solus uobis christus uirginis filius dominetur .
X
16
Ueniant igitur uirgines ad uirginem . ueniant concipientes
X
17
ad concipientem . ueniant parientes ad parientem . Veniant
X
18
matres ad matrem . lactantes ad lactantem . ueniant ad iuuen
X
19
culam omnes iuuenculae . Quia ideo omnes istos cursus naturæ
X
20
uirgo maria in se per iesum christum suscepit . ut omnibus ad se fugi
X
21
entibus feminis subueniret ; et sic restauraret omne genus
X
22
feminarum ad se uenientium æua noua facta cum uirginitate .
X
23
sicut omne genus uirorum renouat dominus noster iesus christus nouus adam
X
24
factus. Lætentur igitur caeli . et exultet terra ; Gaudeant gen
X
25
tes . sanctam mariam laudantes et dicentes . Ó uirgo uirginum .
X
26
quia nec prima tui similis uisa est . nec habere sequentem . Ó sancta
X
27
et inmaculata uirginitas . quibus te laudibus referamus ne
X
28
scimus . quia quem caeli capere non poterant . tuo gremio contulisti ;
X
[2] paleographical annotation
ę: rare instance of two types of e-caudata used in the same word.
Annotations
Pembroke 25 sermon7