13v

Pembroke 25 sermon7
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
non inuidie rubigo consumat . non elatio implet . non
X
2
ambitio per terrena oblectamenta dilaniet . Dii etenim uoca
X
3
ti sunt homines . Defende ergo tibi o homo contra
X
4
uitam honorem dei filius dignatus est agere . ut humanum
X
5
genus liberaret a peccato . et secum duceret ad celestia reg
X
6
na . qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in secula seculorum . amen .vii. ITEM ALIA .
X
7
Venerandus est hic dies fratres karissimi
X
8
ab omnibus fidelibus . in quo natiuitas domini nostri iesu
X
9
christi . totum mundum noua ac preclara aduentus sui luce
X
10
resplenduit . in quo gaudent caelestia et terrestria .
X
11
hodie enim de caelo deus descendit ad hominem . ut in celis
X
12
homini prepararet ascensum . Hodie accipimus natum dei .
X
13
uirginis filium . omnium credentium saluatorem . hodie enim
X
14
nobis cælorum rex per uirginem nasci dignatus est . ut homi
X
15
nem perditum ad regna caelestia reuocaret . Gaudet ex
X
16
ercitus angelorum . quia salus aeterna humano generi
X
17
apparuit . Et ideo fratres karissimi sicut post anni circulum cele
X
18
brare disponitis hunc diem . Ita huic diei debitum expec
X
19
tare debetis sermonem . Audite ergo filii dei adopti-
X
20
ui . Audite et exultate in domino omnes iusti . ut uos rectos
X
21
esse possit dicere laudatio . Audite quod nostis . recolite
X
22
quod audistis . amate quod creditis . predicate quod amatis .
X
23
Predicamus ergo quia hodie christus natus est quem angelo nun
X
24
tiante concepit uirgo per spiritum sanctum . Deus est de patre .
X
25
homo de matre . de patre sine matre . de matre sine pa-
X
26
tre . De patre sine tempore est . de matre sine semine .
X
27
De patre principium uite . de matre finis est mortis .
X
28
De patre ordinans omnem diem . De matre consecrans istum ;
X
Sermon 7
A freely modified version of Pseudo-Augustine, Sermo 123 (PL 39, cols. 1990–91) = Pseudo-Fulgentius, Sermo 36 (PL 65, cols. 898–900). AF I.7, with a different incipit.
Annotations
Pembroke 25 sermon7