14r

Pembroke 25 sermon7
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
Deus per angelum ad mariam protulit uerbum . et ipsa concepit filium .
X
2
Ó coniunctio sine macula facta . ubi maritus est sermo .
X
3
et uxor auricula . Talis ergo electa est uirgo de toto scili
X
4
cet mundo . quæ tantum haberet meritum . ut dei filium
X
5
in semet ipsa susciperet . et ante partum et in partu et post
X
6
partum . uirgo permaneret . Aue inquit angelus maria
X
7
gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres . quia
X
8
ecce concipies et paries filium . et uocabis nomen eius iesum .
X
9
ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum . Ác
X
10
si diceret . uirginitatis iura seruabis . filium habebis . et
X
11
nomen uirginis non amittes . Denuntiemus ergo salua
X
12
torem natum de uirgine . et infantem in presepio positum .
X
13
uigilantibus pastoribus ab angelis moniti adoremus .
X
14
Exhibeamus fidem uirtutibus . honorem sanctis testibus
X
15
prebeamus simeoni cognoscenti . et anne domino confitenti .
X
16
et iohanni baptizanti . et iordani baptismate eius purgato .
X
17
et spiritui sancto descendenti et manenti in eum . et celis apertis
X
18
secreta caelestia ei demonstrantibus . et patri desuper
X
19
testimonium perhibenti . et uirgini permanenti et stelle
X
20
fulgenti magis eum demonstranti . et columbe super eum descen
X
21
denti . et ipsi domino omnem temptationem satane superanti . Facta
X
22
est ergo maria hodie fenestra caeli . quia per ipsam deus uerum
X
23
demisit seculis lumen . Facta est etiam scala caelestis . quia per ipsam
X
24
deus descendit ad terras . Ait per ipsam homines mereantur
X
25
ad caelos ascendere . Ipsis autem licebit ascendere illuc .
X
26
quia deum crediderint ad terram per uirginem mariam descendisse .
X
27
Facta est ergo maria porta celi . facta est ianua filio
X
28
dei . filium generauit . non ammittens uirginitatem . regem
Annotations
Pembroke 25 sermon7