Pembroke 25 Sermo 94 (fols. 175r-177v)

Pembroke 25 Sermo 94 (fols. 175r-177v)

Author Tom Hall 2009-08-30T162637

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 94 (fols. 175r-177v)

Author: Tom Hall

Edition Information

2009-08-30T162637

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 94 (fols. 175r-177v)

1 [ 175r ]

28xciiii. Predicatio de preceptis Dei [ 175v ]

1Sciendum est fratres karissimi quod primum credulitatis fundamentum

2est fides ad cuius uirtutem iniungenda sunt opera bona

3quia fides sine operibus mortua est. Igitur sicut otiosa est fides

4sine operibus bonis ita nihil proficiunt opera bona sine fide rec

5ta. Caritas autem in mandatis Dei principatum tenet Paulo

6apostolo testante qui nec martyrum nec seculi contemptum

7nec elimosinarum largitionem sine caritatis officio quic

8quam proficere posse ostendit. Unde et saluator ait In hoc

9cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habue

10ritis ad inuicem. Item Iohannes euangelista ait Hoc man

11datum habemus a Deo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum.

12De spe quoque dictum est Sicut flos pascit ante fructum ita spes

13de futuris dicente propheta. In Deo salutare meum et spes mea

14in Deo est. De pace uero Dominus dicit in aeuangelio Beati paci

15fici quoniam filii Dei uocabuntur. Et iterum per prophetam ait

16Pacem et ueritatem diligite. Pax autem cum bonis et Dei

17precepta seruantibus habenda est non cum iniquis et scele

18ratis qui pacem inter se habent in peccatis suis. Pax enim

19Christi ad salutem proficit sempiternam. Pax autem que in dia

20bolo est ad perpetuam peruenit perditionem. Pax ergo cum bonis

21et bellum cum uitiis semper habenda est. Mala siquidem

22hominum impiorum odio habenda sunt non homines ipsi

23quamuis mali sunt quia creatura Dei sunt. Item. De misericordia.

24Saluator ait in aeuangelio Beati misericordes quoniam ipsi mi

25sericordiam consequentur. Et iterum Estote ergo misericor

26des sicut et pater uester misericors est. Qui solem suum oriri facit

27super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Omnis ergo

28misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. [ 176r ]

1Qui enim facit misericordiam Deo offert sacrificium satis placabile. Item.

2De indulgentia. Dominus ait in aeuangelio Dimittite et dimitetur

3uobis. Et iterum Si dimiseritis hominibus peccata eorum dimit

4tet uobis pater uester caelestis peccata uestra. Si autem non

5remiseritis hominibus nec pater uester celestis dimittet uobis.

6Igitur ex nostro iudicio iudicat nos Deus et quodammodo in potestate

7nostra est quomodo iudicemur a iudice Deo. Si misericorditer iudicat

8Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo exemplum illius

9sicut doctor gentium ait Donate uobismetipsis si quis ad

10uersus aliquem habet querelam. Sicut donauit uobis in Christo

11ita et uos facite. Sciendum est enim quod unusquisque talem

12indulgentiam accepturus est a Deo qualem et ipse dederit pro

13ximo suo. Item. De patientia. In aeunagelio dicitur In patientia

14uestra possidebitis animas uestras. Probatur enim homo flagellis

15Dei quo animo benefaciat uel qua fortitudine temptatio

16nes sibi superuenientes. Temptat enim uos Deus dicit apostolus

17ut sciat si diligatis eum. Sciendum est ergo quod sine ferro et

18flammis martyres esse possumus si patientiam ueraciter in animo

19seruamus cum proximis nostris. Quia in hac uita qui patienter tolerat

20mala in futuro coronam merebitur sempiternam. Item.

21De humilitate. Dominus dicit in aeuangelio Omnis qui se exaltat

22humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur humilitatis

23enim passibus ad caeli culmina conscenditur quia Deus excelsus

24non superbia sed humilitate attingitur. De quo dictum est

25Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Unde et in

26psalmis dicitur Excelsus Dominus et humilia respicit et alta

27a longe cognoscit. Alta posuit pro superbis. Humilia uero respicit

28ut attollat alta id est superba cognoscit ut deiciat. Quid [ 176v ]

1autem superbit terra et cynis dum uento superbie dispergitur quod ieiuniis

2uel elemo Line 59: si

Addition to text.

si
nis congregare uidetur. Discamus ergo humilitatem

3per quam Deo adpropinquare poterimus sicut ipse in aeuuangelio

4ait Discite a me quia mitis sum et humilis corde et inuenie

5tis requiem animabus uestris. Item. De confessione. Dicitur Confitemini

6alterutrum peccata uestra et orate Line 63: pro

Addition to text.

pro
inuicem ut saluemini. Item

7apostolus ait Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confes

8sio fit ad salutem. Sed et Salomon dicit Qui abscondit scelera

9sua non dirigetur qui autem confessus fuerit et reliquerit ea

10misericordiam consequetur. Hortatur nos ergo sancta scriptura

11Confiteri peccata nostra non quod Deus indigeat confessione nostra

12cui omnia presto sunt que cogitamus loquimur aut agamus.

13Sed ideo Deus confessionem nostram desiderat ut iustam habeat causam

14ignoscendi quia non aliter salui fieri non possumus nisi confi

15teamur peccata que inique gessimus. Qui autem se ipsum

16accusat in peccatis suis hunc diabolus non habet iterum in die

17iudicii accusare si tamen poenitendo diluit que fecit. Igitur

18confessio sanat confessio iustificat confessio ueniam peccatis

19donat. Omnis enim spes ueniae in confessione consistit.

20Item. De poenitentia. Saluator ait in euangelio Poenitentiam

21agite adpropinquauit enim regnum celorum. Et Iohannes baptista

22ait Facite fructos dignos poenitentie. Fructus dignus est poe

23nitentie transacta flere peccata et eadem iterum non agere

24sicut scriptura ait Ne adicias peccatum super peccatum. Ac si dixis

25set Ne adicias iterum sed de pristinis deprecare peccatis ut

26remittantur tibi. Deus enim in natura misericors est paratus

27est quidem saluare per misericordiam quos non inuenit saluare

28per iustitiam qui uult omnes saluos fieri homines et neminem perire. [ 177r ]

1Sicut Line 86: per

Addition to text.

per
prophetam ait In quacumque die conuersus fuerit peccator

2uita uiuet et non morietur. Quamuis ergo quisque sit peccator et im

3pius si ad poenitentiam conuertatur consequi posse ueniam

4semper Dei misericordiam non dubitet. Item. De conuertendo statim

5ad Dominum. Dicitur in scripturis Fili ne tardes conuerti ad Dominum

6quia nescis quid tibi futura pariet dies. Qui enim tardat conuerti

7periculum facit anime sue quia mors non tardat. Que si tardantem con

8uerti inueniet ad tormenta cito deducit eum. Et ideo con

9uertat se citius unusquisque ad Dominum quia Deus promissionem dedit

10conuertendi a peccatis securitatem autem non promisit diu

11uiuendi. O homo serum est tibi si tunc uis poenitentiam agere

12quando peccare non potes. Peccata enim te dimiserunt non

13tu illa. Alienus si quidem est a fide qui ad agendam poeniten

14tiam tempus senectutis expectat. Ibi enim iam a Deo non potest

15mereri quod petit qui hic noluit audire quod iussit. Festi

16nare ergo debet unusquisque ad Deum qui omnia bona prestabit

17ei post hanc uitam in caelo. Item. De timore Domini. Scriptum est per pro

18phetam Initium sapientie timor Domini. Magna est cautela

19Dei semper presentiam timere. Qui enim perfecte Deum timet diligenter

20a peccatis custodit. Timenti autem Deum in nouissimo die bene

21erit et merces eius in aeternum permanet. Sciendum est itaque

22quod alius est timor filiorum alius est timor seruorum. Serui enim

23propter tormenta dominos timent filii uero propter amorem

24patres timent. Si filii Dei sumus timeamus eum ex caritatis dul

25cedine non de timoris amaritudine. Beatus ergo homo qui

26semper pauidus est et cui donatum est Dei timorem semper ante oculos

27habere. Replebitur enim septimo dono Spiritus Sancti de quo dicitur

28Et replebit eum spiritus timoris Domini et benedictionem a Domino inueniet [ 177v ]

1sempiternam. Sic ergo timeamus Deum ut diligamus eum quia perfecta

2caritas foras mittit timorem. Item. De ieiunio. Scriptum est Hoc

3est ieiunium quod elegi. Dicit Dominus Frange esurienti panem

4tuum et egenos uagosque induc in domum tuam. Ieiunium enim cum

5elymosinis et oratione caelum transit et ad thronum altissimi

6peruenit. Tunc enim homo spiritalis efficitur angelis coniungitur.

7Deoque liberius copulatur si abstinentia carnis orationibus

8exaltatur. Per ieiunia enim et orationes occulta misteriorum

9caelestium reuelantur diuinique sacramenti arcana panduntur.

10Ille ergo bene se abstinet a cybis qui et a malitie actibus et a

11mundi ieiunat ambitionibus et in caelestibus reficiatur. Item.

12De elemosina. Veritas ait Thesaurizate uobis thesauros

13in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non

14effodiunt nec furantur. Ubi est enim thesaurus tuus ibi est

15et cor tuum. Da ergo quod accipias sere quod metas sparge

16quod colligas. O auare si aurum diligis uel divitias seculi

17da ne perdas. Si enim seruaueris sine dubio perdes si autem ero

18gaueris omnino habebis eas aeternaliter. Qui enim mi

19serebitur pauperi beatus erit. Redemptio itaque animae

20uiri diuitie eius. Tria sunt ergo genera elemosinarum una

21corporalis egenti dare quicquid poteris altera spiritalis

22dimittere ei a quo lesus fueris tertia delinquentem

23corrigere et errantes in uiam reducere ueritatis. Hec in

24nobis impleat Dominus qui uiuit et regnat in secula seculorum. Amen.



Tom Hall. Date: 2009-08-30T162637

This page is copyrighted