175r

175r
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
Christo premia pollicentur nulla enim melior est prudentia
X
2
quam ea qua deus secundum modulum humane mentis intelligitur
X
3
et timetur et futurum eius creditur iudicium vel quid iustius
X
4
est quam deum diligere eiusque mandata custodire per quem
X
5
dum non fuerimus creati sumus et postea a seruitute diabo
X
6
lica liberati fuimus qui nobis omnia que habemus perdonauit et quid
X
7
hac fortitudine melius est quam diabolum uincere et omnes eius
X
8
sugestiones et omnia aduersa mundi pro dei nomine fortiter
X
9
tolerare nobilis autem uirtus est ualde temperantia per quam
X
10
omnis honor uite huius inter homines constat ut omnia
X
11
in quacumque cause homo temperanter cogitet loquatur et a
X
12
gat cum consilio salutis suae hec enim sunt leuia et suauia
X
13
deum diligenti qui ait discite a me quia mitis sum et humilis
X
14
corde et inuenietis requiem animabus uestris iugum enim meum sua
X
15
ue est et onus meum leue nonne melius est et beatius
X
16
deum diligere qui est aeterna pulchritudo aeterna dulcedo
X
17
aeterna suauitas eterna fragrantia eterna iocunditas perpe
X
18
tuus honor indeficiens felicitas quam huius seculi amare
X
19
species pulchras dulces sapores sanos suaues odores fragran
X
20
tes tactus iocundos et honores atque felicitates transitorias
X
21
quae omnia uelut uolatilis umbra cito recedunt et transeunt
X
22
et decipiunt amantem se et in eternam eum mittunt miseriam
X
23
qui uero deum et dominum fideliter amat et indesinenter colit mandata
X
24
perseueranter implet caelestem cum angelis dei gloriam et clari
X
25
tatem aeternam perpetualiter possidere dignus efficietur pres
X
26
tante domino nostro iesu christo cui est honor et imperium et potestas
X
27
cum patre et spiritu sancto per omnia secula seculorum. amen.
X
28
xciiii. Predicatio de preceptis Dei
Annotations
175r