176r
X
1
Qui enim facit misericordiam Deo offert sacrificium satis placabile. Item.
X
2
De indulgentia. Dominus ait in aeuangelio Dimittite et dimitetur
X
3
uobis. Et iterum Si dimiseritis hominibus peccata eorum dimit
X
4
tet uobis pater uester caelestis peccata uestra. Si autem non
X
5
remiseritis hominibus nec pater uester celestis dimittet uobis.
X
6
Igitur ex nostro iudicio iudicat nos Deus et quodammodo in potestate
X
7
nostra est quomodo iudicemur a iudice Deo. Si misericorditer iudicat
X
8
Deus de nobis in se peccantibus. Intendamus ergo exemplum illius
X
9
sicut doctor gentium ait Donate uobismetipsis si quis ad
X
10
uersus aliquem habet querelam. Sicut donauit uobis in Christo
X
11
ita et uos facite. Sciendum est enim quod unusquisque talem
X
12
indulgentiam accepturus est a Deo qualem et ipse dederit pro
X
13
ximo suo. Item. De patientia. In aeunagelio dicitur In patientia
X
14
uestra possidebitis animas uestras. Probatur enim homo flagellis
X
15
Dei quo animo benefaciat uel qua fortitudine temptatio
X
16
nes sibi superuenientes. Temptat enim uos Deus dicit apostolus
X
17
ut sciat si diligatis eum. Sciendum est ergo quod sine ferro et
X
18
flammis martyres esse possumus si patientiam ueraciter in animo
X
19
seruamus cum proximis nostris. Quia in hac uita qui patienter tolerat
X
20
mala in futuro coronam merebitur sempiternam. Item.
X
21
De humilitate. Dominus dicit in aeuangelio Omnis qui se exaltat
X
22
humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur humilitatis
X
23
enim passibus ad caeli culmina conscenditur quia Deus excelsus
X
24
non superbia sed humilitate attingitur. De quo dictum est
X
25
Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Unde et in
X
26
psalmis dicitur Excelsus Dominus et humilia respicit et alta
X
27
a longe cognoscit. Alta posuit pro superbis. Humilia uero respicit
X
28
ut attollat alta id est superba cognoscit ut deiciat. Quid
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28