1
[ 136v ]
28.lvi. ITEM ALIA .
[ 137r ]
1 Oportet nos omnes unanimiter gaudere fratres karissimi . et pręclarum
2diem obitus sancti martini fideliter uenerari . Sed precipuę qui
3in occidentalibus mundi partibus sunt fideles christi . qui et doctri
4nis eius similiter et exemplis inluminati sunt . quia quodcumque
5prędicabat uerbis . demonstrabat in operibus . In omni enim
6uita sua et conuersatione perfectus . in omni pietate et religio
7ne pręclarus ; in omni bonitate et benignitate iocundus
8erat . ab omnibus laudabilis ; omnibusque amabilis . Uirgo inter
9choros uirginum . egregius sacerdotum ; imitator apostolorum . et christi
10predicator . quem dominus in gratia apostolica est dignatus eligere ;
11sicut de illo scriptum est Hic est martinus electus dei pontifex .
12cui dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est ;
13ut in uirtute trinitatis deifice mereretur fieri trium mortuo
14rum suscitator magnificus . Ad exemplum domini tres mor
15tuos suscitauit . Multa etiam spiritu prophetię antequam fie
16rent presciebat . Spiritu enim prophetarum plenus erat . et
17ideo obitum suum diuina inspiratio longe ante pręsciuit ;
18et quibusdam ex fratribus dissolutionem sui corporis appro
19pinquasse reuelauit . Tunc autem causa illi euenit . quia
20necesse habuit condatensem diocesis suae uicum adire . ut
21clericis inter se ęcclesię illius discordantibus pacem reforma
22ret . Et licet finem dierum suorum affuisse non ignorabat .
23proficisci tamen ob istius modi causam non dubutauit ;
24memorans euangelicum illud . Beati pacifici . quoniam filii
25dei uocabuntur . Uolensque pacem omnibus relinquere ex
26emplo domini in die ascensionis suę apostolis dicentis . Pacem
27relinquo uobis . pacem meam do uobis . In pace uos dimisi . in
28pace uos inueniam . Cumque hac causa cum familiari disci-
[ 137v ]
1 -pulorum comitatu item perageret . mergos in flumine piscium
2multitudinem captantes uidit ; Et dixit eis . Forma hęc ; dę
3monum est . Tunc illis potenti uirtute uerborum impera
4uit . ut eum gurgitem relinquentes ; arida desertaque appe
5terent loca . Statimque mirum in modum omnes in una
6turba congregatae . relicto flumine montes siluasque
7petierent . Et ammirati sunt qui simul aderant talem in
8martino esse uirtutem . ut etiam auibus sicut et dęmonibus
9per gratiam dei imperaret . Cumque in illo uico ad quem ierat paucis
10diebus commoratus . pace inter clericos ręstituta regredi
11ad monasterium cogitaret . uiribus cępit repente desti
12tui . Conuocatisque discipulis indicauit . Iam adesse tempus
13resoluendi spiritum eius a corpore . Tum uero merore ductus
14omnium . uox una plangentium et dicentium fuit . Cur nos
15pater deseris . aut cui nos desolatos relinquis? inuadent
16enim gregem tuum lupi rapaces . et quis nos a rapacitatibus
17eorum te recedente defendet? Scimus quidem deside
18rare te christum . saluata tibi sunt tua premia nec dilata mi
19nuentur . nostri potius miserere . Tum ille commotus eorum
20fletibus . lacrimasse perhibetur . conuersus que ad dominum
21supplici uoce dixisse . Domine si adhuc populo tuo sum
22necessarius . non recusso laborem fiat uoluntas tua . Nimi
23rum nesciebat quid potius mallet . quia nec hos dese
24rere . nec a christo uolebat diutius separari . Nihil ergo
25in uoto suo ponens . omnia haec in dei arbitrio dimisit
26dicens . Domine si adhuc me uis manere in corpore non recus
27so laborem . et si parcis aetati bonum est mihi . fiat uolun
28tas tua . Hos autem de quibus timeo . tu ipse custodi . O uirum
[ 138r ]
1 ineffabilem nec labore uictum nec morte uincendum . quia nec
2mori timuit . nec uiuere recusauit . Sed cum a discipulis rogaretur .
3ut stramenta sub se sineret poni . ui febrium per aliquot dies
4 laborans ; non decet inquit filii non decet christianum . nisi in
5cinere et cilicio mori . Ego enim si aliud uobis exemplum relin
6quo peccaui . Et cum iterum a presbiteris qui ad eius infir
7mitatem uenerant . rogaretur ut corpusculum lateris mutatio
8ne releuaret . sinite inquit sinite me fratres . caelum potius respici
9quam terram . et in suo itinere iturus ad dominum . meus dirigatur
10spiritus . Anno igitur aetatis suae octogesimo primo et episco
11batus sui uigesimo sexto . annis maturus et meritis . apud
12condatensem diocesis suae uicum feliciter recessit a sęculo .
13sed inter diuina sacrae prędicationis uerba cum angelicis
14caelestium hymnorum uocibus . circumstantibus suis discipulis
15gratia plenus et sanctitate . sanctam ihesu christo tradidit animam .
16Multi enim in eius transitu uocem in caelo audierunt angelo
17rum ; sanctum martinum laudantium . Quanta autem multi
18tudo hominum ad obitum eius conuenerit ; credi non
19potest . Multi enim ex uicinis urbibus et monasteriis
20atque uicis cum lacrimis uenerunt . una uoce sanctum martinum
21lugentes . O quantus erat luctus omnium . quanta preci
22pue lamenta monachorum . et uirginum chorus . quia pium
23est gaudere martino . et pium est flere martinum .
24Pium enim eum uiuere ; pium erat et mori. quia in uita sua
25placuerat deo . Cuius quidem corpus a clericis ciuitatum
26et populorum turbis . cum laudibus et ymnis ad toronicam
27portatum est ciuitatem ; ibique cum magna ueneratione sepul
28tum est ; assequente eum caelestę turba cum cęlestibus
[ 138v ]
1 ymnis usque ad locum sepulchri ; in quo postea loco beatus antistes
2perpetuus nomine laudibili opere construxit aecclesiam . tanti patro
3ni talisque uiri condignam meritis . In qua etiam usque hodie multa
4miraculorum signa plurima éque sanitatum uirtutes . consolatio
5nes merentium . et pietates lętantium . Prestante domino fieri solent .
6qui uiuit et regnat in unitate maiestatis diuine . per omnia secula seculorum .
7 amen .