Pembroke 25 sermon66
X
1
Oportet nos omnes unanimiter gaudere fratres karissimi . et pręclarum
X
2
diem obitus sancti martini fideliter uenerari . Sed precipuę qui
X
3
in occidentalibus mundi partibus sunt fideles christi . qui et doctri
X
4
nis eius similiter et exemplis inluminati sunt . quia quodcumque
X
5
prędicabat uerbis . demonstrabat in operibus . In omni enim
X
6
uita sua et conuersatione perfectus . in omni pietate et religio
X
7
ne pręclarus ; in omni bonitate et benignitate iocundus
X
8
erat . ab omnibus laudabilis ; omnibusque amabilis . Uirgo inter
X
9
choros uirginum . egregius sacerdotum ; imitator apostolorum . et christi
X
10
predicator . quem dominus in gratia apostolica est dignatus eligere ;
X
11
sicut de illo scriptum est Hic est martinus electus dei pontifex .
X
12
cui dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est ;
X
13
ut in uirtute trinitatis deifice mereretur fieri trium mortuo
X
14
rum suscitator magnificus . Ad exemplum domini tres mor
X
15
tuos suscitauit . Multa etiam spiritu prophetię antequam fie
X
16
rent presciebat . Spiritu enim prophetarum plenus erat . et
X
17
ideo obitum suum diuina inspiratio longe ante pręsciuit ;
X
18
et quibusdam ex fratribus dissolutionem sui corporis appro
X
19
pinquasse reuelauit . Tunc autem causa illi euenit . quia
X
20
necesse habuit condatensem diocesis suae uicum adire . ut
X
21
clericis inter se ęcclesię illius discordantibus pacem reforma
X
22
ret . Et licet finem dierum suorum affuisse non ignorabat .
X
23
proficisci tamen ob istius modi causam non dubutauit ;
X
24
memorans euangelicum illud . Beati pacifici . quoniam filii
X
25
dei uocabuntur . Uolensque pacem omnibus relinquere ex
X
26
emplo domini in die ascensionis suę apostolis dicentis . Pacem
X
27
relinquo uobis . pacem meam do uobis . In pace uos dimisi . in
X
28
pace uos inueniam . Cumque hac causa cum familiari disci-
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28