1
[ 173r ]
8.xciii. Predicatio bona de .viii. vitiis idemque virtutibus
9Precauere nos oportet semper, fratres karissimi, octo uitia principalia
10que assidue animas hominum iugulant, Deum offendunt, et dia
11bolo placent atque ad infernum trahunt, nisi cito subuenerit
12uera poenitentia dura atque perfecta.
2 Spiritale siquidem est pri
13mum uitium quod est superbia de qua dicitur Initium omnis
14peccati superbia quae regina est omnium malorum per quam angeli
15ceciderunt de caelo in demones quae sepe fit ex contemptu
16mandatorum Dei Fit etiam quando attolitur mens de operibus bonis,
17dum meliorem se esse per haec aestimat aliis ex ipsa uero nascitur
18omnis inoboedientia et presumptio et contentio et heresis et arro
19gantia atque alia mala sed haec omnia uera humilitas uincere
20potest
3 corporale est secundum uitium quod est gula quae est
21intemperans cybi et potus uoluptas per quam primi parentes
22humani generis paradisi felicitatem perdiderunt et in hanc
23erumnosam uitam deiecti sunt. Ubi omnis homo per peccatum
24nascitur per laborem uiuit et per dolorem moritur Que tribus
25modis regnare uidetur in homine id est dum homo horam
26canonicam et statutam gulae causa anticipare cupit aut ex
27quisitione cybos sibi preparari iubet magis quam necessitas corporis
[ 173v ]
1uel sue qualitas persone exigat uel si plus accipiat in edendo uel
2bibendo propter desiderium intemperantie suae quam sue proficiat
3saluti De qua nascitur inepta letitia scuriletas leuitas uani
4loquium inmunditia corporis instabilitas mentis ebrietas
5libido et alia mala que per ieiunia et abstinentiam optime uin
6cuntur tertium uitium est fornicatio que est omnis corpo
7ralis immunditia de qua nascitur cecitas mentis inconstan
8tia oculorum atque corporum ioca petulantia et omnis incon
9tinentia odium mandatorum dei et neglegentia uitae future
10et alia multa que tamen uincitur per caritatem et continentiam
11et recordationem ignis aeterni.
4 Quartum uitium est auaritia
12que est nimia cupiditas habendi uel tenendi diuitias pestis
13uidem inexplebilis est Sicut hydropicus qui quanto plus
14bibet tanto plus illi sitis addita crescit sic et auaritia quanto
15magis habet tanto plus disiderat Cuius genera sunt inuidia
16furta latrocinia homicidia mendacia iniqua iudicia
17contemptus ueritatis et cetera multa quae uero uincitur
18per timorem dei et fraternam caritatem et per opera misericordie
5 quin
19tum uitium est ira per quam nemo potest habere maturitatem
20consilii sui de qua pullulat tumor mentis rixae contu
21meliae indignatio blasphemia sanguinis effusio homi
22cidia cupiditas ulciscendi iniuriam quae autem uincitur
23per patientiam et longanimitatem et per rationem intellectu
24laem quam deus inserit mentibus hominum
6 sextum uitium est
25accidia que deo famulantibus multum nocet quia mens
26otiosa per omnia discurrit hec est enim que maxime mo
27nachos excutit de cellula in saeculum et de regulari conuer
[ 174r ]
[ 1 ]
satione eicit eos in abrupta uitiorum de qua nascitur som
2nolentia pigritia boni operis instabilitas loci peruagatio
3de loco ad locum murmuratio et inaniloquia et alia multa
4que tamen uincitur per studium lectionis et per assiduitatem
5boni operis atque per desiderium future premiorum beatitudinis
6septimum uitium est tristitia duo enim sunt genera eius unum
7salutiferum et alterum pestiferum tristitia quidem et uirtutis est
8quando de peccatis suis animus peccatoris contristatur alia
9est trititia huius seculi que moretm operatur animae in bono opere
10proficere non ualet sed animum perturbat et sepe in disperationem
11mittit et caetera ex ipsa enim nascitur malitia rancor
12animi pusillanimitas amaritudo in qua etiam persentis uite
13nulla est dilectatio quae uero uincitur letitia spiritali
14et spe futurorum et consolatione scripturarum octauum uitium
15est uana gloria dum enim homo appetit in bonis suis laudari vanum
16est gloriari et non deo dat honorem nec diuine imputat gratiae
17quicquid boni facit sed quasi ex se habeat dum homo nichil
18absque dei gratia habere poterit boni sicut ipsa ueritas disci
19pulis ait sine me nihil potestis facere et apostolus inquit
20quid habes quod non accepisti quid gloriaris quasi non acce
21peris quapropter qui gloriatur in domino glorietur qui nihil
22sine donante deo boni habere poterit ex huius autem uitii
23radice nascitur iactantia arrogantia indignatio discordia
24cupido simulatio boni operis cum de se homo uult laudari
25quod se agere nescit cuius morbi medicina est recor
26datio diuinae bonitatis per quam omnia bona nobis conlata
27sunt quae habere uidemur et perpetua ipsius dei caritas
[ 174v ]
1in cuius laudem omnia agere debemus quicquid in hoc seculo operamur
2et magis desiderare a deo laudari in die retributionis eterne quam
3a quolibet homine in huius transitorie uitae conuersatione hec
4sunt fratres karissimi octo uitia principalia cum exercitibus suis que coti
5die pugnant contra humanum genus hi sunt bellatores
6diaboli fortes contra homines qui deo auxiliante facile uincuntur
7a bellatoribus christi per uirtutes sanctas primum enim superbia uincitur
8per humilitatem gula per abstinentiam fornicatio per castitatem
9auaritia per largitatem ira per patientiam accidia per instattiam
10boni operis tristiti mala per letitiam spiritalem uana gloria per carita
11tem dei et per multas alias uirtututes quae sunt predentia iusti
12tia fortitudo temperantia primum igitur querendum est
13quid sit uirtus animi habitus nature decus uite ratio morum
14pietas cultus diuinitatis honor hominis ut seruitium eternae
15beatitudinis cuius partes sunt ut diximus puattuor princi
16pales prudentia iustitia fortitudo temperantia pruden
17tia est rerum diuinarum humanarumque prout homini datum est
18scientia in qua intelligendum quid cauendum sit homini uel
19quid faciendum et hoc est quod in psalmo legitur diuerte
20a malo et fac bonum iustitia est animi nobilitas unicuique
21rei propriam tribuens dignitatem in hac diuinitatis cultus
22et humanitatis iura et iusti iudicia et aequitas totius uitae
23conseruatur fortitudo est magna animi potentia et lon
24ganimitas et perseuerantia in bonis operibus et uictoria uitiorum
25genera temperantia est totius uite modus, ne quid nimis
26homo uel odio habeat sed omnis uite huius uarieta
27tes considerata temperet diligentia haec uero in fide et caritate
28nimis obseruantibus aeterne glorie ab ipsa ueritate id est ab iesu
[ 175r ]
1Christo premia pollicentur nulla enim melior est prudentia
2quam ea qua deus secundum modulum humane mentis intelligitur
3et timetur et futurum eius creditur iudicium vel quid iustius
4est quam deum diligere eiusque mandata custodire per quem
5dum non fuerimus creati sumus et postea a seruitute diabo
6lica liberati fuimus qui nobis omnia que habemus perdonauit et quid
7hac fortitudine melius est quam diabolum uincere et omnes eius
8sugestiones et omnia aduersa mundi pro dei nomine fortiter
9tolerare nobilis autem uirtus est ualde temperantia per quam
10omnis honor uite huius inter homines constat ut omnia
11in quacumque cause homo temperanter cogitet loquatur et a
12gat cum consilio salutis suae hec enim sunt leuia et suauia
13deum diligenti qui ait discite a me quia mitis sum et humilis
14corde et inuenietis requiem animabus uestris iugum enim meum sua
15ue est et onus meum leue nonne melius est et beatius
16deum diligere qui est aeterna pulchritudo aeterna dulcedo
17aeterna suauitas eterna fragrantia eterna iocunditas perpe
18tuus honor indeficiens felicitas quam huius seculi amare
19species pulchras dulces sapores sanos suaues odores fragran
20tes tactus iocundos et honores atque felicitates transitorias
21quae omnia uelut uolatilis umbra cito recedunt et transeunt
22et decipiunt amantem se et in eternam eum mittunt miseriam
23qui uero deum et dominum fideliter amat et indesinenter colit mandata
24perseueranter implet caelestem cum angelis dei gloriam et clari
25tatem aeternam perpetualiter possidere dignus efficietur pres
26tante domino nostro iesu christo cui est honor et imperium et potestas
27cum patre et spiritu sancto per omnia secula seculorum. amen.