1
[ 171v ]
3.xcii. SERMO SANCTI AGUSTINI AD PREDICANDUM COTIDIANIS DIEBUS .
4[.i.] Oportet nos fratres karissimi ut tota mentis intentione inquirere
5et intelligere studeamus . quare christiani sumus ; et quare
6signum crucis christi in fronte portamus . Agnoscite ergo fratres et in
7telligite ; quia non ideo facti sumus christiani ; ut de ista tantummo-
8do uita solliciti simus . Sic enim dicit apostolus ; si in hac uita
9tantum sperantes sumus . miserabiliores sumus omnibus homi
10nibus . Qui enim non cogitat nisi de ista tantummodo uita . ani
11malibus et pecoribus similis est . Quid enim aliud quęrunt ani-
12malia . nisi manducare et bibere . et luxuriari atque dormire .
13[.ii.] Tales quidem sunt qui plus cogitant de carne sua . quam pro anima
14sua . Et qui plus diligunt gulam ac luxuriam . quam castitatem
15et iustitiam . Scire ergo et intelligere debemus fratres karissimi ;
16quod ideo christiani facti sumus . ut semper de futuro seculo et de
17aeterna beatitudine cogitemus quia caro nostra paucis annis
18erit in mundo ; Anima autem nostra si bene agimus sine fine
19regnabit in caelo . Si uero quod deus non patiatur mala opera
20exerceamus . et plus pro carnis luxuria quam pro salute animae
21laboremus . timeo ne quando boni christiani cum angelis
22accipiant uitam aeternam . Nos quod absit precipitemur
23in gehenne ignem . [.iii.] Non ergo nobis sufficit fratres quid
24christianum nomen accipimus . si opera christiana non facimus . Illi enim
25prodest . quid christianus dicitur . qui castitatem diligit . ebrieta
26tem fugit . superbia detestatur . Inuidiam . odium . atque malitiam
27uelut uenenum diaboli . de corde suo respuit . Ille enim uere
[ 172r ]
1christianus . est ; qui furtum non facit ; et qui falsum testimonium non
2dicit ; qui nec mentitur . net periurat . et qui adulterium non committit .
3qui ad ecclesiam frequentius uenit . et de fructibus suis numquam
4gustat . nisi prius ex ipsis deo aliquid offerat ; et qui decimas annis
5singulis uoluntarię reddit ; dicente domino per prophetam . Inferte
6omnem decimam in orreis meis . ut sit cybus in domo mea . Et
7iterum dicit . Primitias areae tuae et torcularis tui . non tardabere
8offerre mihi . si tardabis dare peccatum est ; quantum peius est
9non dedisse . Et iterum dicit . Honora dominum deum tuum de tuis iustis
10laboribus . et deliba ei de fructibus iustitię tuae ; ut repleantur
11horrea tua frumento . et uino torcularia tua impleantur .
12Ille ergo christianissimus est . qui de omnibus fructibus terrae .
13et de omni militia ; et de negotio . et de omni artificio suo red-
14dit decimas deo . et sacerdotibus suis honorem impendit . et
15omnes homines sicut semetipsum diligit . et in nullo homine
16odium tenet . Ille uero non solum christianus . est . sed ipse christus in illo
17semper habitat ; qui stateras dolosas et mensuras duplices . uelut
18gladium diaboli pertimescit . Ille itaque bonus christianus est ; qui quando
19ad aecclesiam uenerit ; et oblationes quę in altari pro se suisque
20omnibus mittantur exhibet . et elemosinas pauperibus secundum uires
21porrigit qui peregrinum in domum suam excipit . et qui hos-
22pitibus pedes lauat . qui non solum lites non citat . sed etiam discor-
23des ad concordiam reuocat . Qui et ipse caste uiuit ; et filios atque
24uicinos docet ut caste et sobriae uiuant . et omnes uerbis am-
25monet et exemplis docet . Ille bonus christianus est . qui assidue
26sanctis solemnitatibus conuenit . et ut securus communicet ante
27plures dies . castitatem etiam cum propria uxore custodit .
[ 172v ]
1ut cum secura conscientia et libera ad altare domini casto corpore .
2et mundo corde audeat accedere . Qui symbolum et orationem
3dominicam memoriter tenet . in super filios et filias et totam familiam
4ut ipsi haec teneant docet . Et in diebus dominicis ad audiendam
5sancte trinitatis missam in aecclesis dei ad primam . ut frequenter
6conueniant erudit . Ecce audistis fratres karissimi quales sunt christia-
7ni boni ; Et ideo quantum possumus cum dei adiutorio laboremus .
8ut eos bene ac uoluntarie possimus imitari . et ut nomen christia
9num non sit falsum in nobis . nec christi sacramenta in nobis pati-
10antur iniuria . sed semper opera christiana et cogitemus in corde et
11impleamus in opere . Name ille christianus qualis est . qui uix
12aliquando ad aecclesiam uenerit . et quando uenerit non stat
13in aecclesia ut oret pro peccatis suis . sed ut causas dicat . et ut
14lites aut rixas concitet . et si locum edendi aut bibendi in-
15uenerit . usque ad uomitum postea bibet . et cum se inebriauerit
16surget uelut freneticus uel insanus bellare diabolico more
17et saltare atque uerba turpia et amatoria uel luxuriosa can
18tare . Iste talis postea non dubitat furtum facere . falsum testi-
19monium dicere et periurare atque adulteria committere . Hi ni-
20mirum siue uiri siue mulieres qui talia agunt . non ad remedium
21sed ad contemptum nomen christianum et baptismi sacramenta susci-
22piunt . et nisi ueram poenitentiam egerint in aeternum peribunt .
23Ecce fratres karissimi . ostendimus uobis quales sunt christiani boni . Et ideo
24quoscumque malos . esse . conspicitis . castigare semper cum increpatio-
25ne atque corripere . ut de profectu uestro et illorum correctione . duplicem
26mercedem habere possitis . Qui ergo boni sunt . casti . sobrii . mo-
27desti . humiles . et benigni . deo auxiliante perseuerent in operibus
[ 173r ]
1bonis . Qui autem mala opera faciunt cito se corrigant . atque consci-
2entiam suam emundent . antequam illorum animae de hac luce di-
3scedant . Quia qui sine confessione . et uera poenitentia . atque elemo-
4synarum largitione mortui fuerint . non ueniunt ad caelestem
5uitam . sed precipitantur ad poenam aeternam . De qua poena nos .
6pius dominus eripere . et ad caelestia regna secum perducere dignetur ;
7Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat . in secula seculorum . amen .