1
[ 123v ]
1.liii. Item alia .
2Oportet nos fratres karissimi ad primum
3sanctę religionis fundamentum catholicam fidem tene
4re . in qua salus animarum corporumque redditur .
5Id est patrem et filium et spiritum sanctum in tribus personis crede
6re debemus . sed tamen unum deum esse in diuinitate
7et maiestate et unitate uirtutum et potestatum . Diliga
8mus ergo deum primum . ex toto corde . et tota mente
9et ex tota uirtute . Post deum uero . diligamus et proximos
10nostros tamquam nosmetipsos . quia non est perfecta dilec
11tio . si diligatur deus et non diligatur proximus . Dicente
12apostolo . Si quis dixerit quoniam diligo deum et fratrem suum oderit
13hic mendax est . Qui enim non diligit fratrem suum
14quem uidet . deum quem non uidit . Quomodo potest di-
15ligere? Si igitur christiani sumus fratres et christiani uocamur .
[ 124r ]
1 opera christi facere et eius praecepta seruare . ac mandata illius
2implere debemus . Non sit tamen odium in nobis . nec in
3uidia uel iracundia erga fratres nostros . quia qui fratrem suum
4odit sicut dicit apostolus homicida est . et in tenebris am-
5bulat et nescit quo uadit . neminem quoque detrahe-
6re debemus . quia detractatio graue uitium est et gra-
7ue peccatum . Non sit in nobis superbia . quia per superbiam
8diabolus de caelo caecidit . Scriptum est enim . Deus superbis
9resistit . Humilibus autem dat gratiam . Sicut in euan-
10gelio scriptum est . Omnis qui se exaltat humiliabitur .
11et qui se humiliat exaltabitur . fugite quoque per omnia
12ebrietatem quasi crudelissimam bestiam . quia ubi
13ebrietas regnat . ibi luxuria dominabitur et furor . et
14quia nichil aliud est ebrietas . nisi manifestissimus
15daemon . per quam adulteria et homicidia et lites . se pis-
16sime perpetrantur . Cauete autem periuria . in quibus
17mors animę et corporis consistit . nullus etiam ex uobis
18falsum testimonium . de quacumque causa contra pro-
19ximum suum audeat dicere . Nemo quoque rem
20proximi sui concupiscat . non in maioribus nec in mino-
21ribus rebus . Nullus etiam ex uobis furtum faciat . nec
22facientibus consentiat . Non adulteramini . sed uir et
23mulier . sicut apostolus precipit . in inuicem sibi cum imma-
24culata fide corpora sua custodiant . Ab omni quoque
25uana gloria et simulata dilectione ceterisque uitiis . quę
26longum est per omnia enarrare omnes declinate . Non
27enim dormit inimicus generis humani . sicut dicit
28beatus petrus apostolus dicens . Aduersarius uester diabolus
[ 124v ]
1 tamquam leo rugiens circuit . querens quem deuoret . cui
2resistite fortes in fide . Oportet nos ergo fratres karissimi ad deum
3semper sine cessatione clamare . ut ab eius potestate et de
4praedationibus eius nos dignetur liberare . diem quoque
5iudicii ante oculos mentis semper habete . In quo reddet
6unusquisque de omnibus operibus suis rationem . siue boni
7quod operatus est . siue mali quod perpetrauit . Si autem haec
8et multa his similia quae semper caritatati uestrę ammonui
9fratres karissimi cum summa uigilantia et intentione cordis seruaue-
10ritis . certam spem in deo habete . quia quecumque ab eo petie
11ritis possidebitis . Sicut saluator in aeuuangelio dicit . Amen
12dico uobis quicquid orantes petitis . credite quia accipie
13tis et fiet uobis . Cito enim auertet indignationem suam
14a nobis et dabit nobis pluuiam uoluntariam et tempora
15tranqulla . et fructus terrae et uinearum uberrimos cęles-
16ti gratia benedictos . Sicut in aeuangelio scriptum est .
17Quęrite primum regnum dei et iustitiam eius . et haec
18omnia adicientur uobis . Virtutes ergo sanctas fratres karissimi .
19a domino deo postulare debetis dicentes . Da nobis quas omnipotens
20deus . uelle cogitare incipere operari et perficere . quę tibi
21acceptabilia sunt . et fac nos declinare a malo . et facere
22bonum . Relinquęre uitia . et apprehendere fortes uir
23tutes . per quas intelligamus te timere . et te amare . et
24tua praecepta seruare . Et ut hęc omnia obtinere
25ualeamus . tua nos semper misericordia preueniat et subsequa
26tur . et insuper quod his omnibus maius est dare nobis digne
27ris . participationem et societatem cum sanctis tuis in aeterna
28claritate . et in beatitudine celestis gaudii . per dominum . nostrum . iesum . christum .
[ 125r ]