1
[ 99v ]
22 .xl.iiii. OMELIA . IN NATALE SANCTI IOHANNIS BAPTISTAE .
23AD ínluminandum humanum genus quod per in
Line 2:
uidiam
Addition to text.
uidiam diaboli períerat .
24scire et intelligere debemus dilectissimi fratres . quia dominus et sal-
25uator noster multas lucernas accendere dignatus est in
26mundo . Primum patriarchas . Deinde prophetas . inter quos
27maxime sanctus iohannes sicut sol inter omnia sidera clarior luces-
28sit ín caelo . Ita maior spiritu prophetię . apparuit in mundo .
[ 100r ]
1 qui primus baptista fuit ín mundo et precursor domini . qui natus
2est transactis annis ab origine mundi . quinque milibus centum
3nonaginta octo et mensibus sex . Octauiano
OctouianoOctauiano
imperium
4mundi tenente qui secundus imperator de romanis fuit . Reg
5nauerat enim ante eum Iulius cesar . qui primum abstulerat
6regnum a grecis . Inde igitur acceperunt romani imperium
7mundi . et ille quidem octauianus
2octauianus] corr. from octouianus
omnes partes terrę
8primus scire uoluit . et prouincias . et linguas . et ciuitates .
9et postea habitatores ponere in eis et censum . In cuius
10quidem diebus . natus est iohannes . baptista . qui antequam
11in utero conciperetur predictus quidem fuerat parentibus
12suis . ab angelo nuntiante ad zachariam patrem eius in templo .
13sicut euangelista explanat dicens . Ingressus est zacha
14rias in templum domini . ut incensum poneret . Id est adorari
15circa altaria dei . Et ecce angelus domini apparuit illi . stans
16a dextris altaris incensi . Et dicebat ei . ecce euangelizo
17tibi . quia filium habebis . et uocabis nomen eius iohannem .
18Et erit tibi gaudium magnum et exultatio . et multi in na
19tiuitate eius gaudebunt . Erit enim magnus coram domino .
20et uinum et siceram non bibet . sed spiritu sancto replebitur dum fue-
21rit adhuc in utero matris suę et multos filiorum israel con-
22 uertet ad dominum deum ipsorum . Ipse enim preibit ante illum in spiritu
23et uirtute helię . ut conuertat corda patrum in filios . et ín
24credulos ad prudentiam iustorum parare domino plebem perfectam .
25Et zacharias hęc audiens turbatus est . et timor irruit super
26eum . et mirabatur
mirabanturmirabatur
dicens . Vnde hoc sciamur . Ego enim
27iam sum senex ; et helisabeth processit ín diebus suis . Et respon-
28dens ad eum angelus dixit . Ego sum gabriel archangelus .
[ 100v ]
1 qui cotidie assisto ante deum . Et hęc missus sum loqui ad te et ibi
2euangelizare . Sed eris tacens et non poteris loqui . usque in
3diem quo haec fiant . pro eo quod non credidisti uerbis meis . quę
4quidem inplebuntur in tempore suo . Sed dum hęc sibi inuicem
5conloquerentur . Erat omnis multitudo populi foris expec
6tans zachariam . et mirabantur . quod ipse moraretur ín templo .
7Quod postea sic factum est . intrauit quidem zacharias tacens in
8domum suam . Et concępit elizabeth filium in senectute sua . et
9peperit eum iuxta tempus pariendi . Et audierunt uicini et cog-
10nati eius . quia magnificauit dominus misericordiam suam cum illa . et con-
11gratulabantur ei . Et uenerunt octauo die circumcidere pue-
12rum . et uocabant nomine patris sui zachariam . Et dixit mater
13eius . Nequaquam . sed uocabitur iohannes . Et dixerunt ei .
14Nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine . Innue-
15bant autem patri eius . quem uellet uocari eum . et postulans pugil-
16larem . scripsit dicens . Iohannes . nomen eius . Et mirati sunt
17uniuersi consensum amborum parentum . de nomine pueri .
18Et apertum est ilico os zacharie et lingua eius . et loquebatur recte .
19benedicens deum . Et posuerunt omnes qui audierant omnia
20uerba hęc in corde suo dicentes . Quid putas puer iste
21erit? Ac si dicerent . Magnus enim erit coram domino . et gratia
22eius fiet ín eo . Et zacharias pater eius statim impletus est spiritu sancto .
23et prophetauit dicens . Benedictus dominus deus israel . quia uisitauit
24 et fecit redemptionem plebis sue . Puer autem crescebat et con-
25fortabatur ín spiritu prophetie . nimirum . gratia enim dei erat cum illo .
26Hodie igitur natalem sancti iohannis fratres
4fratres] corr. from fratris
karissimi diem cęlebramus
27ac ueneramur . quod nulli umquam sanctorum legimus fuisse con
28cessum . Solius enim domini . et beati iohannis dies natiuitatis
[ 101r ]
1 ín uniuerso mundo cęlebratur et colitur . Magnus est igitur uir fratres
2karissimi . cuius dies natíuítatis sicut natale domini ab omni aecclesia cęlebratur
3et colitur . Quod nulli patriarcharum . nulli prophetarum . nulli apostolorum .
4nulli sanctorum memínímus esse attributum . Magnus est ergo sanctus
5iohannes et egregius . de cuius magnitudine et excellentia
6etiam saluator testimonium dulcedinis perhibet dicens . Non
7surrexit ínter natos mulierum maior . iohanne baptista .
8Antecedit enim prophetas . supergreditur patriarchas . eminet
9uniuersis . precellit cunctos . et quicumque de muliere nascitur .
10inferior est iohanne . Sed fortasse aliquis dicit . Si ínter natos
11mulierum maior est iohannes . maior est saluatore? absit hoc
12credi . a fidelibus . Iohannes enim natus est mulieris . Christus autem
13uirginis . De cuius excellentia iohannes perhibuit testi
14monium dicens. Me oportet minui illum autem crescere .
15Et iterum . Quod post me uenit ante me factus est cuius non sum
16dignus corrigiam calciamenti eius soluere . Haec autem dixit .
17ut humiliaretur homo qui est iohannes . et exaltaretur christus .
18qui est deus . Et ídeo natus est iohannes . eo die quo incipiunt
19decrescere dies ut humiliaretus homo . et eo die natus est christus
20quo incipiunt crescere dies ut exaltetur deus . Quare autem
21beatum iohannem dominus et saluator noster lucernam esse dixerit?
22et quare eum ante se mitti uoluit
5
Two to three letters are expunged after this word.
. Nunc si iubetis
23caritatis uestrę auribus breuiter intimabo . Pręmissus est
24enim iohannes ante dominum . uelut uox ante uerbum . Filius enim
25dei uerbum dicitur . et uerbum caro factum est : et habitauit in
26 nobis . Et sicut aurora ante solem . preco ante regem
27seruus ante dominum . Amicus ante sponsum . nuntius an-
28te principem . Fulgur ante tonitruum . Et ideo beatus
[ 101v ]
1 iohannes quasi lucerna premittitur . quia per uniuersum mundum
2peccatorum tenebre et nox infidelitatis homines expresse
3rant . et solem iustitię aspicere non ualebant . ut oculi cordis
4qui límphitudine íniquitatis oppressi . Magnum et uerum
5lumen uidere non poterant . ad lumen lucernę primo quasi
6tenuem splendorem uidere . consuescerent . et paulatim
7peccatorum tenebris remotis . adueniente qui est uerum cęle
8ste lumen lętificari possent potius quam retorqueri . Nisi
9igitur prius beatum iohannem uelut lucernam premitteret .
10Claritatem eius totus mundus sustinere non potuisset . Prę-
11mittitur igitur sicut nuntius ante principem . sicut dominus per prophe-
12tam loquitur dicens . Ecce mitto angelum meum . ante
13faciem tuam qui preparabit uiam tuam ante te . Uox erat an-
14te uerbum . qui uerbi dei spiritu replebatur . De quo dicebat .
15Ego uox clamantis ín deserto . dirigite uiam domini . rectas
16facite semitas dei nostri . et frequenter dicebat populis íu-
17dęorum . Poenitentiam agite . adpropinquauit enim reg
18num cęlorum . Consideremus autem attentius fratres karissimi .
19quia nobis omnibus dicitur poenitentiam agere . de omnibus
20peccatis . preteritis . presentibus . et futuris . Poenitentia enim
21uera est preterita deflere . presentia non admittere . futura
22cauere . De qua penitentia dominus dixit . poenitentiam
23de peccatis uestris facite . et postea recipiam uos ad me ipsum .
24Nos ergo fratres karissimi . ut tam sanctam festiuitatem non solum corpo-
25rali sed etiam spiritali gaudio cęlebrare possimus . secundum
26uires nostras ad aelimosinam et ad tenendam cum omnibus
27pacem nostros animos preparemus . et ab omni iracundia uel
28malitia . ab omni scurilitate et turpiloquio . ab omni ębrie
[ 102r ]
1 -tate et luxuria non solum nosmetipsos . sed omnem familiam
2nostram et uniuersos ad nos pertinentes . pro amore dei et zelo
3sanctę disciplinę prohibere totis uiribus . laboremus . Non permit-
4tamus sanctam solemnitatem beatissimi iohannis . cantica luxu-
5riosa proferendo pollui . Tunc enim sanctus iohannes quicquid pro nobis
6petierit obtinere poterit . si nos festiuitatem suam sanctam .
7pacificos . castos . sobrios . et iustos absque ullo
6ullo] erased letter before o
turpiloquio .
8cognouerit cęlebrare . Haec ergo fratres karissimi pro paterna
9sollicitudine suggero . Nam deo propitiante ita de uestra de
10uotione confido . quod non solum uos sed etiam omnes qui ad uos perti
11nent cum omni honestate castos . sobrios . et pios . custo
12dire curatis . Vnde deo gratias agens supplico . ut qui uobis
13dedit ea quę sancta sunt incipere . Concedat uobis felicem
14perseuerantiam usque ín finem custodire . et mentibus semper ín cę-
15lestibus habitare cum christo . Qui cum patre et spiritu sancto
16uíuít et regnat . per ínfinita secula seculorum . AmeN .