Pembroke 25 sermon41

Pembroke 25 sermon41
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
specialiter aduentum suum significauit . .vii. Propterea noluit reuelare
X
2
aduentus sui tempora discipulis . sed semper uigilarent et orarent né se
X
3
ducerentur per fallaciam inimici . Sed accipietis inquit uirtutem
X
4
superuenientis spiritus sancti in uos . et eritis eritis] corr. from erititis mihi testes in Hierusalem et in
X
5
omni iudea et samaria . et usque ad ultimum terrę . Ać sí diceret . Sicut
X
6
enim prophete testimonium de meo aduentu predixerunt in carne .
X
7
ita uos et successores uestri meae resurrectionis eritis et ascensionis
X
8
testes . Et ideo dixit eis . Euntes in mundum uniuersum prędicate
X
9
euangelium omni creaturę . id est omni homini in quo consistunt
X
10
omnia elimenta . ex quibus conditus est mundus . Qui uero non crediderit
X
11
condemnabitur . Fortasse aliquis apud semetipsum dicit . Ego iam
X
12
credidi saluus ero . .viii. Uerum dicit . si fidem operibus implet . Sed ille
X
13
uerissime credidit . qui uerba dei quę audierit operibus exercet .
X
14
Et baptizatus fuerit . Id est . qui omnia quę in baptismo promittit
X
15
perseueranter custodit . Qui uero non crediderit . condemnabitur . id est .
X
16
qui fidem in deum non habet nec opera eius exercet . ipse non saluabitur .
X
17
Signa autem eos qui crediderint . hęc sequentur . In nomine meo
X
18
daemonia eicient ; linguis loquentur nouis . serpentes tollent .
X
19
Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit . Super ęgros manus
X
20
imponent . et bene habebunt . Sunt autem multi qui querunt
X
21
et murmurant . Quia hęc signa modo per sacerdotes facere mi-
X
22
nime uident . non intelligentes intelligentes] corr. from intellegentes quidem quia sancta . aecclesia cotidie
X
23
spiritaliter facit . quod tunc per apostolos dominus corporaliter faciebat .
X
24
Quid enim aliud sacerdotes faciunt . nisi dęmonia eicere . quando
X
25
per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt . et habitare
X
26
malignos spiritus in eorum mente contradicunt . Et qui secularia uer
X
27
-ba derelinquunt . et conditoris sui laudem et potentiam quantum
X
28
preualent narrant . quid aliud faciunt . nisi nouis linguis
Annotations
Pembroke 25 sermon41