Pembroke 25 sermon41

Pembroke 25 sermon41
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
apparens et loquens eis de regno dei . Et conuescens precepit eis
X
2
ab hierosolymis ne discederent . sed expectarent promissionem patris
X
3
quam audistis inquit per os meum . Dicebat enim eis . Vado parare uobis
X
4
locum . et iterum ueniam ad uos et gaudebit cor uestrum . .iiii. Nisi eni eni] sic pro enim ego
X
5
abiero . paraclitus non ueniet ad uos . dum autem assumptus
X
6
fuero . mittam eum uobis . Cum autem uenerit ille . spiritus ueritatis .
X
7
docebit uos omnem ueritatem . et que uentura sunt annuntia
X
8
bit uobis . Ego enim rogabo patrem pro uobis . et alium paraclitum mit
X
9
tet ad uos . ut maneat uobiscum in aeternum . Apostoli igitur qui con
X
10
uenerant in unum . interrogabant eum de his omnibus dicentes .
X
11
Domine si in tempore hoc restitues regnum israel? Ac si dicerent .
X
12
si in diebus nostris erit consummatio seculi et restitutio regni . .v. Dixit autem
X
13
eis . Non est uestrum nosse tempora uel momenta . quę pater
X
14
posuit in sua potestate . quasi diceret . Cur quęritis tempora
X
15
uel momenta aduentus domini . quę signis preuenientibus et prodigiis
X
16
reuelabuntur in suo tempore? quorum tamen diem uel horam nemo
X
17
scit . neque angeli in cęlo . Neque filius hominis . id est omnes sancti
X
18
qui sunt christi corpus . et angeli cęlorum diem iudicii nesciunt sed pa-
X
19
te pate] sic pro pater solus . Per id enim patrem et filium et spiritum sanctum intelligimus . sicut
X
20
saluator ait . Ego et pater unum sumus . Et iterum . .vi. Qui uidet
X
21
me . uidet et patrem ; quia ego in patre et pater in me est . Et
X
22
iterum . Nemo nouit filium nisi pater . et patrem quis nouit . nisi
X
23
filius? nouit igitur filius diem iudicii et horam similiter sicut et pater et spiritus
X
24
sanctus . Sed ideo a corpore suo . idem ab omnibus sanctis diem iudicii
X
25
abscondit . ut sollicitudinem semper habeant uigilandi ; sicut
X
26
ipse in aeuangelio dicit . Vigilate et orate et estote parati .
X
27
quia nescitis qua hora dominus uester ueniet . sero . an media noc
X
28
te . An galli cantu . In his scilicet temporibus noctis . dominus noster
Annotations
Pembroke 25 sermon41