Pembroke 25 sermon41

Pembroke 25 sermon41
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
Crimina indulgeat . reo et peccatores ab omni uinculo peccatorum
X
2
absoluat . Omnes iniquitates deponat . fidem rectam confirmet .
X
3
spem certam fideliter sperare faciat . Iustitiam amplificet . castita
X
4
tem mentis et corporis concedat . Omniumque bonorum operum in nobis
X
5
uirtutem inmittat . Supra haec autem omnia caritatem perfectam
X
6
in cordibus nostris perfundat . Prestante domino nostro iesu christo . qui cum
X
7
eo et spiritu sancto uiuit et regnat . per infinita secula seculorum Amen .
X
8
.xl. OMELIA . IN ASCENSIONE DOMINI .
X
9
.i. UOcem iocunditatis ác dulcedinis de resurrectione domini
X
10
ac uictoria christi annuntiate fratres karissimi in medio catholici
X
11
apostoli et usque ad extremum terrę dicite . quia liberauit dominus po-
X
12
pulum suum a peccatis eorum . et de captiuitate qua per inuidiam
X
13
diaboli tenebantur captiui in tenebris et in umbra mortis .
X
14
sicut propheta dicit . Eduxit dominus populum suum in exultatione .
X
15
et electos suos in lętitia . Cantate igitur domino canticum nouum .
X
16
eodem propHeta dicente . quia mirabilia fecit . .ii. Mirabilia
X
17
quidem christus fecit . quando ab inferis uictor resurrexit . descen
X
18
dere enim prius dignatus fuerat de sede patris . qui in cęlo cum patre
X
19
coaeuus et coaequalis fulgebat . Et tamen homo factus est
X
20
per misericordiam nostrę salutis causa . Natus enim ex maria uirgi
X
21
ne . pannis inuolutus . In presepio positus . in carne circum
X
22
cisus . a ioHanne in iordane baptizatus . a diabolo in deserto
X
23
temptatus . a iudeis persecutus . ab ipsis etiam comprehensus . et ad
X
24
extremum flagellatus atque crucifixus . mortuus et sepultus est .
X
25
et ad inferna descendit . Et postea tertia die de sepulchro
X
26
uiuus surrexit . .iii. Deinde per quadraginta dies suis precepit
X
27
discipulis . quę facere deberent et docere . Quibus et prebuit
X
28
seipsum uiuum post passionem suam . in multis argumentis
Annotations
Pembroke 25 sermon41