Pembroke 25 sermon40

Pembroke 25 sermon40
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
ante deum nos humiliemus . ut in nobis habitet dei uirtus . Respuamus
X
2
superbiam . quia per illam mirabilis angelorum creatura cecidit de cęlo . sicut scrip
X
3
tum est . Deus superbis resistit . humilibus autem dat gloriam . Timeo autem
X
4
fratres et dolet me . quia multos in uobis uideo tam uiros quam feminas . qui
X
5
istos dies non pro humilitate sed propter uanam gloriam et superbiam colunt .
X
6
quia quantum plus pretiosa uestimenta habere possunt . semetipsos
X
7
ornant et induunt se . et diliciosa sibi conuiu`i´a preparent et ebrie
X
8
tatem sectantur . et non pro dei timore nec amore . sed pro sua misera
X
9
exaltatione in unum conueniunt . et dum plus debuerant sua
X
10
peccata ieiunando orando et ad aecclesiam ueniendo plangere
X
11
magis crescunt in sua misera exaltatione . et uanitatibus huius
X
12
mundi . Tale enim ieiunium reprobat deus sicut per prophetam dicit . In diebus
X
13
ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra . et omnes debitores uestros
X
14
repetitis . Quale autem ieiunium diligit Iterum per prophetam dicit .
X
15
Hoc est magis ieiunium quod elegi . Frange esurienti panem tuum . et e
X
16
genos uagosque induc in domum tuam . Si uideris nudum uesti eum .
X
17
et carnem tuam ne despexeris . Et si uideris uiduas et orfanos oppres-
X
18
sos a malis hominibus . In quantum potes adiuua eos et defende
X
19
et mortuos sepeli . et infirmos uel in carcere positos uisita . et
X
20
de bonis tuis eos refice . Et si tunc clamaueris ad dominum . exau
X
21
diet te deus et dicet tibi . iuxta te sum . Quoniam misericors est dominus deus
X
22
supplicantibus et diligentibus se . quibus promisit claritatem ęternam .
X
23
Rogationes rubricated symbol in outer margin – H with superscript c or t, possibly Haec. autem ideo dicuntur . quia illis diebus debet unus
X
24
quisque homo rogare deum ut dimittat illi peccata commisa .
X
25
Caueat autem né falsum iudicium propter aurum et argentum iudicet .
X
26
licet rogando dimittat illi deus peccatis . quia scriptum est .
X
27
In quo enim iudicio . iudicaueritis . iudicabitur de uobis . Quoniam
X
28
qui misericors non fuerit . ipse misericordiam non consequetur . Et qui
Annotations
Pembroke 25 sermon40