Pembroke 25 sermon40
X
1
Isti uero letitiam resurrectionis et gloriose ascensionis eius ad cęlum
X
2
nobis demonstrant . Multi autem homines querunt . quare
X
3
istis tribus diebus in hoc tempore ieiunamus . Nos enim legimus .
X
4
quod a sancto mamerto uienensium ciuitatis ępiscopo . Hęc consue
X
5
tudo primum initiata est . quoniam in eius tempore mortalitatem magnam
X
6
populus suus pertulit . et imfirmitas grauissima super suam plebem
X
7
euenit . et talis fuit illa mortalitas . ut illi homines qui illos
X
8
mortuos ad sepulturam portabant . aut super sepulchrum aut in
X
9
uia mortui cadebant . Ideoque supra dictus mamertus sanctus
X
10
episcopus rogauit uenire omnes uicinos episcopos . qui in gallia
X
11
illo tempore erant et uoce lacrimabili ad illos dixit . Ieiu
X
12
nemus ergo fratres . ut discedat a nobis hęc mortalitas . Quia si deus
X
13
omnipotens illo populo nineuitarum qui idolis seruiebat . per ieiunium
X
14
et orationem et lacrimas et gemitum misertus est . quanto magis
X
15
nobis qui christiani sumus et in baptismo diabolo et omnibus pompis et
X
16
operibus eius rennuimus . et deum patrem omnipotentem et filium et spiritum
X
17
sanctum credimus miserebitur . et dimittet crimina et facinora nostra .
X
18
et statim ut illi episcopi et ille populus hoc ieiunium cum bono ani
X
19
mo unanimiter impleuerunt . Ira dei et omnis mortalitas ab ipso
X
20
populo discessit et recuperata est sanitas in eis . Propter hanc
X
21
causam illi sancti patres in unum constituerunt . ut in isto tempo
X
22
re tribus diebus omnis populus christanus in partibus galliarum
X
23
Hoc ieiunium cum humilitate et oratione et aelymosinis cęlebra
X
24
rent . Et ideo rogo et ammoneo uos fideles christi . ut in
X
25
istis diebus ieiunium et orationem et aelymosinam cum bona uolun
X
26
tate adimplere faciatis . et a cybo uel potu usque ad horam
X
27
nonam abstineatis nisi quem imfirmitas ieiunare non permittit .
X
28
Discamus ergo humilitatem . per quam deo appropinquaque possumus .
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28