7r
X
1
intrauit artifex mundi . et qui terra mari caelóque non capitur ;
X
2
intra unius uirginis membra concluditur . et ab infirmitate
X
3
benigne portatur . Post haec autem exsurgens maria . uenit
X
4
cum festinatione in ciuitatem iuda . et intrauit in domum zacharię .
X
5
et salutauit elisabeth . Et factum est ut audiuit salutationem
X
6
marię elisabeth . exultauit infans in utero eius . Et repleta
X
7
elisabeth spiritu sancto . exclamauit uoce magna et dixit . Benedicta
X
8
tu inter mulieres . et benedictus fructus uentris tui . Ecce enim
X
9
ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis . exultauit
X
10
in gaudio infans in utero meo . Beata es uirgo maria . quoniam
X
11
perficientur in te quę dicta sunt tibi a domino . Et ait maria gaudens .
X
12
Magnificabo igitur dominum meum . et spiritus meus exultauit in deo salu
X
13
tari meo . quia respexit humilitatem meam . et inter omnes exal
X
14
tare me dignatus est nationes . Gaudere igitur nos oportet
X
15
cum maria fratres karissimi . et ornari ad aduentum domini saluatoris mundi .
X
16
.ix. Laetemur ergo et excitemus corda nostra . ad pręparandas
X
17
unigeniti dei uias . pręparemus nosmetipsos fortiter . per christi ad
X
18
iutorium . Ab omni luxuria carnis abstinentes . et bonis operibus
X
19
fulgentes . ut simus castitate nitidi . caritate splendidi . eli
X
20
mosinis mundati . simplicitatis gemmis . et sobrietatis floribus
X
21
adornata . ad solemnitatem regis aeterni . Ut haec autem omnia
X
22
implere ualeatis fratres karissimi . iracundiam odium et inuidiam .
X
23
cum omni malitia . de cordibus uestris tamquam uenenum respuere
X
24
debetis . et castitatem plurimis diebus ante solemnitatem . etiam
X
25
cum propriis uxoribus conseruare . Ad uigilias uespertinales uel
X
26
matutinales conuenire . et in templo dei cum humilitate et si
X
27
lentio uenire . et in aecclesia stantes orare . Aut psallere nomi
X
28
ni domini altissimi . Verba otiosa aut secularia ex ore non proferre .
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28