73r

Pembroke 25 sermon31
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
deo crediderunt et eum adorauerunt . Iste autem non uidit
X
2
saluatorem super thronum regalem . non adorari in templum .
X
3
non loquentem de caelis . sed in poena sibi coniunctum
X
4
quasi latronem . et tamen rogauit eum quasi regem in
X
5
caelis sedentem . et per fidem . omnium uocauit dominum dicens .
X
6
Domine . memento mei dum ueneris in regnum tuum . et ideo
X
7
credendo uerum regem eum esse . meruit ante tales uiros
X
8
audire uocem eius sibi loquentem . Amen dico tibi hodie
X
9
mecum possidebis regnum . Nemo ergo dubitet fratres
X
10
karissimi a deo multa petere . quia plus solet tribuere
X
11
quam rogatur . sicut apostolos ait . quia nec oculos uidit .
X
12
nec auris audiuit . nec in cor hominis ascendit . quanta
X
13
et qualia sunt quę preparauit deus . eum uere adorantibus
X
14
et diligentibus se in uera caritate . Haec nobis in cęlesti-
X
15
bus prestare dignetur saluator mundi . qui cum patre
X
16
et spiritu sancto uiuit et regnat per infinita secula seculorum amen .
X
17
.xxx. ITEM ALIA .
X
18
PARASCEVEN . id . est .vita. dies sabbati que preparatio
X
19
interpretatur . eo quod omnia que in sabbato necessa-
X
20
ria sunt in illa preparantur . Ideo in solemnitate ha-
X
21
betur et colitur . quia in eo die christus mysterium crucis
X
22
expleuit . propter quod uenerat in hunc mundum . ut quia
X
23
ligno uetito percussi fueramus in adam . rursus
X
24
per ligni misterium sanaremur a christo . Huius enim
X
25
causa triumphi . humana possibilitas christo per omnem
X
26
mundum caelebritatem annuam prebet . pro eo quod
X
27
dignatus est sanguine passionis suę seculum redimere .
X
28
et peccatum mundi per crucem morte deuicta absoluere .
Annotations
Pembroke 25 sermon31