68v
X
1
inducantur si fieri potest etiam electi . ecce predixi uobis .
X
2
Audituri enim estis prelia . et opiniones preliorum . cauete
X
3
né turbemini . Oportet enim haec fieri . sed nondum
X
4
statim finis . Vigilate ergo quia nescitis qua hora
X
5
uel qua die dominus uester uenturus sit . Beatus enim ille ser-
X
6
-uus quem cum uenerit dominus eius . inuenerit uigilantem .
X
7
Amen dico uobis super omnia bona sua constituet eum .
X
8
Haec autem et his similia de nouissimis temporibus et seculi
X
9
consummatione . predixit eis . et factum est cum consummas-
X
10
set sermones hós omnes . dixit discipulis suis . . . ~ .
X
11
Scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis
X
12
tradetur ut crucifigatur . Hieronimus ait . Erube-
X
13
scant qui putant saluatorem timuisse mortem .
X
14
et passionis pauore dixisse . Pater mi . si fieri po-
X
15
test transeat a me calix iste . Qui enim post biduum
X
16
pascha facturus et tradendum sé ut crucifigeretur
X
17
nouerat . potuerat si id uoluntatis esset . declinare
X
18
insidias hominum et in alia terra fúgere . Porro qui ait
X
19
post biduum pascha fiet . id quod sacratum est significat .
X
20
quia post duos dies clarissimi luminis ueteris ác
X
21
noui testamenti . uerum pro mundo pascha caelebratur .
X
22
Pascha enim quod ebraice dicitur phase . non a passione
X
23
ut plerique arbitrantur . sed a transitu nominatur .
X
24
eo quod exterminator uidens sanguinem in foribus
X
25
israhelitarum pertransierit . nec percusserit eos . transitus
X
26
autem noster bene caelebratur . si terrena id est peccata .
X
27
et aegyptum id est tenebras dimittentes . ad caelestia
X
28
bona festinemus . Tunc congregati sunt principes sacer
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28