64r

Pembroke 25 sermon29
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
per christi sanguinem abluuntur . Cum autem hoc factum est .
X
2
non ita debemus intelligere caenam iam trasactam trasactam] sic pro transactam esse
X
3
uel finitam . sed ad conuiuantium mensam tantum esse
X
4
perductam . .iii. Adhuc enim cenare restabat . cum resur
X
5
rexit dominus lauare pedes discipulorum suorum . Etenim
X
6
iudas adhuc inter eos commanebat . nam postea
X
7
iesus recubuit et panem intunctum traditori suo dedit .
X
8
Uenit ergo ad simonem petrum . non ita tamen intel
X
9
ligendum est fratres . quod post ceteros ad eum uenerit
X
10
quasi aliquibus iam lauisset pedes . Sed quod ab illo
X
11
primum ceperit quia ipse erat uenturus primus et prin
X
12
ceps apostolorum . Ideo autem expauit petrus quia tunc
X
13
primum pedes eius lauare cepit iesus . quod unusquisque
X
14
ceterorum si ad quem libet eorum primum ueniret expa
X
15
uesceret . Et dixit . Domine tu mihi lauas pedes? Ác sí
X
16
dixisset . Tu deus . ego homo . Tu dominus . ego seruus . Tu re
X
17
demptor . ego peccator . Et ideo non decet ut mihi lauas
X
18
pedes . .iiii. Respondit autem iesus et dixit ei quod ego facio
X
19
tu nescis modo . scies autem postea . Ac si aperte
X
20
diceret . Huius facti mysterium nondum intelligis .
X
21
sed postea intellecturus eris . Quia si noN
X
22
lauero te . non habebis partem mecum . Et dixit pe-
X
23
trus . Domine . non tantum pedes sed et manus et caput .
X
24
Quod prius pro timore denegauerat . tunc
X
25
ardentius postolabat ut totus laua
X
26
retur . Et dixit ei iesus . qui lotus est non
X
27
habet opus nisi tantum lauare pedes . Lauatur
X
28
quidem unusquisque in lauacro sancti baptismatis .
Annotations
Pembroke 25 sermon29