46v

Pembroke 25 sermon23
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
amicos et proximos et peregrinos spiritaliter epulan
X
2
dum est . T Ammonendi sunt quoque fideles . ut hos
X
3
pitalitatem frequenter diligant . et nulli hospitium
X
4
prohíbeant . Quia multi per hospitalitatis officium
X
5
deo placuerunt . Dicente apostolo . per hanc enim placuerunt
X
6
quidam deo . angelis in hospitio suscéptis . Et iterum .
X
7
Hospitales inuicem sine murmuratione . et ipse dominus
X
8
ad iudicium ueniens dicturus est . Hospes eram et su
X
9
scepistis me . Ác sí dixisset . Ideo ueníte et habitá
X
10
te in aeterna tabernacula . Sciant ergo quicumque
X
11
ámant hospitalitatem . quod christum uere in hospitibus
X
12
recípiunt . T Predicandum est etiam ut períurium fideles
X
13
cáueant et ab hóc sumopere se abstíneant . scientes hoc
X
14
grande scelus esse et in lege et in prophetis uel etiam
X
15
in aeuangelio prohíbitum . Audiuimus autem quosdam
X
16
párui péndere hoc scélus . et leuem quodámmodo
X
17
periuriis poenitentię modum impónere . Qui uero
X
18
nosse debent talem de periurio poenitentiam impó
X
19
nere debére . qualem de adultério et de fornica-
X
20
tione . De homicídio et de céteris criminalibus
X
21
uitiis imponere débent . Et si quis post perpetrá
X
22
tum periúrium aut quódlibet criminale peccatum
X
23
timens poenitentię durítiam ad confessionem
X
24
uenire nolúerit . ab aecclesia poenitus repellendus
X
25
est et ab omni communione et consortio fidelium .
X
26
ut nullus cum eo cómedat neque bibat neque oret .
X
27
neque in sua eum domo recípiat . Dicendum est
X
28
eis iterum . ut a falso etiam testimonio sé àbstíneant .
Annotations
Pembroke 25 sermon23