34v

Pembroke 25 sermon18
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
uoluptatum . quia dum culpae auctor humiliatur humiliatur] corr. from humiliator . culpa
X
2
minuitur . Certum est enim . quod si nos ipsi peccatis nostris disci
X
3
plinam imponimus . si per poenitentiam condemnamus deside
X
4
ria carnis et luxuriam . cito nobis deum propitium faciemus . Sicut
X
5
scriptum est . O homo peccatum tuum si tu agnoscis . deus ig
X
6
noscit . nam quomodo id fieri potest . ut homini peccatum deus
X
7
dignetur ignoscere . quod in se ipse dedignatur agnoscere .
X
8
.iiii. Meditantes ergo salutis nostre medicamentum proclamandum
X
9
est nobis cum dicente propheta . Rugiebam a gemitu cordis
X
10
mei . Et iterum . Lauabo per singulas noctes lectum meum .
X
11
lacrimis meis stratum meum rigabo . Et iterum . Ego autem
X
12
cynerem tamquam panem manducabam . et poculum meum
X
13
cum fletu miscebam . Nemo ergo fratres despiciat poeniten
X
14
tiam . nemo contemnat hanc humiliationem . Rex enim
X
15
erat dauid qui ista dicebat . magnus rex erat qui ista
X
16
faciebat . Oportet itaque quasi super mortuum dare mag
X
17
nos . super tinctam peccatis animam . planctus . et quomodo
X
18
solet mater orbata . supra unicum filium lamentari .
X
19
ita nobis conuenit super unicam animam nostram lugere .
X
20
Idcirco autem unica dicitur . quia tamquam unica diligen
X
21
da est . et quia ipsa sola reddet rationem ante tribunal eterni
X
22
regis . .v. Remotis omnibus solaciis redditura est . Audi
X
23
enda est igitur sententia danielis prophete ad redimenta
X
24
peccata . Accipe inquit ó rex consilium meum .
X
25
et peccata tua aelimosinis pauperum redime . Ex
X
26
emplum etiam euangelici uiri quasi ad aedificandum
X
27
nos conscriptum . ad memoriam nobis deducendum
X
28
est dicentis . Ecce dimidium bonorum meorum domine
Annotations
Pembroke 25 sermon18