18v
X
1
ille auctor operum quae a nobis quidem fieri uidebantur . sed illo
X
2
iubente celebrantur omnia . Illa igitur signa . dona . requiem .
X
3
ministerium . gloriam fidem . communionem . gratiam . munera .
X
4
quamdiu nobis donauit accepimus . quamdiu concessit .
X
5
diuisimus . In illo enim conuersati sumus : in illo exultauimus .
X
6
in illo uiximus . sed iam nunc ad aliud opus uocat . Dissolui
X
7
enim iam delectat et esse cum christo . quia hoc quod olim desi
X
8
derauimus . iam non moratur tribuere . Et cum haec dixis
X
9
set . conuersus ad dominum dixit . Domine iesu christe . aecclesiam tuam
X
10
quam aedificasti tibi . misericordia tua protege . Tu domine solus mi
X
11
sericors et pius . solus saluator et iustus ; qui es radix inmor
X
12
talitatis . et fons incorruptionis . consortium nobis huius com
X
13
munionis sanctifica . et hanc plebem quam per gloriosam filii tui
X
14
passionem adquirere dignatus es . in tuis bonis operibus semper
X
15
custodire digneris . et dirige eam in lege tua quam in populum
X
16
tibi adoptiuum elegisti per unigenitum filium tuum . qui nos
X
17
elegit esse . discipulos . et ouium tuarum pastores esse consti
X
18
tuit . qui tecum in aeternitate uiuit in unitate spiritus sancti amen .
X
19
Et cum orationem complesset . petiit sibi dare panem . Respiciens
X
20
que ad celum benedixit eum ac fregit . et erogauit omnibus
X
21
dicens . pars mea sit uobiscum . et uestra mecum . Deinde post
X
22
haec . iussit sibi perfodi sepulchrum . Et dum tres ex fratribus
X
23
foueam secretius perfodirent ipse hortabatur ceteros . ut
X
24
semper sequerentur dominum . At ubi facta est fouea iuxta
X
25
uoluntatem eius . nullo sciente exuit se uestem . et strauit
X
26
eam super foueam . et stans cum lintheamine . extendit manus
X
27
ad dominum dicens . Deus omnipotens et tu iesu christe . qui me seruum
X
28
tuum speciali amore fouisti . suscipe animam famuli tui
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28