Pembroke 25 sermon73
X
1
se poterit excusare . Potest autem michi aliquis dicere . non possum
X
2
ieiunare ; non possum uigilare ; numquid tamen potest dicere .
X
3
non possum amare . potest iterum dicere . non possum res
X
4
meas totas pauperibus dare . et in monasterio postea deo
X
5
seruire . Numquid potest dicere non possum diligere
X
6
proximum . Ó homo si dixeris quia a uino non possis uel a car
X
7
nibus abstinere . Credimus tibi si autem dixeris quod non possis
X
8
in te peccantibus indulgere . omnino non credimus . quia non
X
9
remanet nobis ulla excusatio . dum non de cellario sed de
X
10
corde istam elimosinam iubemur implere ut per uiam uitae
X
11
ad aeternum patriam mereamur peruenire . Duobus enim
X
12
preceptis id est diliges dominum deum tuum . et diliges proximum
X
13
tuum sicut te ipsum . quasi duobus spiritalibus pedibus si per uiam
X
14
uere caritatis uolumus currere . ad aeternam patriam
X
15
possumus feliciter peruenire . Istis quidem pedibus currebat
X
16
apostolus paulus quando dicebat . Ego autem sic curro . non quasi
X
17
in incertum . qui ergo dilexerit inimicos suos et benefecerit
X
18
his qui oderunt eum ; illud in eo impletur quid dominus dixit .
X
19
Diligite inimicos uestros ; ut sitis filii patris uestri qui in cęlis est .
X
20
Modo ergo elige . o homo quid tibi placuerit . si inimicos
X
21
dilexeris ; non solum amicus sed etiam filius dei esse mereberis .
X
22
Si autem inimicos amare nolueris ; propitium deum habere
X
23
non poteris . Quia scriptum est . Qui odit fratrem suum homicida
X
24
est ; et in tenebris ambulat . et nescit quo uadit . quoniam tene
X
25
brę obcaecauerunt oculos eius . Numquid hęc uerba
X
26
mea sunt fratres karissimi . non mea quidem . sed de scripturis sanctis
X
27
et catholicis proferuntur . Ut ergo nesimus homicidae
X
28
nec in tenebris remaneamus ; studeamus non solum
Annotations
Line-by-line transcriptions
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28