117v

117v
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
       
X
1
aduenit iesus cum multitudine angelorum et ait eis . Pax uobis
X
2
fratres . et sic iussit angelis tolli corpus mariæ . nescientibus
X
3
apostolis ubi transtulerunt illud . Ipsi autem in nubibus
X
4
translati sunt per aera ad loca unde uenerant . predican
X
5
tes uerbum dei . Hodie quidem exaltata est sancta maria
X
6
dei genitrix super choros angelorum ad caelestia regna .
X
7
Hodie uirgo uirginum caelos ascendit . quę regem glorię
X
8
in aluo gestare meruit . Gaudete quia cum christo reg
X
9
nat in aeternum . Et ipsa intercedat pro nobis ad dominum
X
10
iesum christum . ut mereamur uitam possidere ęternam .
X
11
per omnia secula seculorum . Amen.
X
1
.xlxi. Omelia in passione sancti Iohannis BaptistÄ™ .
X
2
UAlde honorandus est nobis fratres karissimi sanctus iohannes
X
3
baptista . cuius hodie solemnitatem agimus .
X
4
qui statim ut ualuit . héremum concupiuit in aetate
X
5
puerili . et ibi solitariam uitam duxit . seruiens deo
X
6
in ieiuniis et orationibus die ac nocte . Et uolens deui
X
7
tare impedimenta mundi . fere per triginta annos ibi
X
8
demoratus est in desertis locis . usque ad diem ostensio
X
9
nis suÄ™ ad israhel . Qui propositum monachi primus
X
10
mirabiliter exercuit . super quem spiritus domini descendit in de
X
11
serto . anno quinto decimo imperii tiberii cesaris ro
X
12
mae imperatoris . sub pontio pilato per totam iudeam
X
13
regnante . et spiritu repletus . ueniebat in omnem regionem
X
14
iordanis . praedicans baptismum poenitentiae in re
X
15
missionem peccatorum . euuangelista testante . Uenit
X
16
iohannes baptista predicans in deserto iudÄ™ dicens .
X
17
Poenitentiam agite . appropinquauit enim regnum cęlorum .
Annotations
117v