1
[ 162v ]
1.lxxxvii. DE
2CETERIS LEGITIMIS ORATIONIBUS .
3Sunt et aliae legitimę orationes . quę sine ulla ammonitio
4ne debentur . ut est illa quam dicimus ante inceptionem alicuius
5operis . domini auxilium postulantes ac dicentes . Adiutorium
6nostrum in nomine domini . qui fecit celum et terram . Et iterum . Respice
7in seruos tuos et in opera tua domine usque in finem . nec enim decet
8christianum aliquod opus sua presumptione incipere . antequam
9studeat dominum in auxilium aduocare . quia ipse dixit . sine me
10potestis nichil facere . Humiliter ergo aduocatus . dignatur
11nos adiuuare . Sicut de ipso scriptum est . Inuocabit me inquit
12et ego exaudiam eum . usque in finem . Sed et cybum non prius sume
13re licet . quam inter posita oratione dicatur . Oculi omnium in
14te sperant domine . usque benedictione . Et post cybum orare con
15uenit . ut domino pro suis donis gratiae referantur . Vt illud in hoc
16compleatur psalmistę quo dixit . Edent pauperes et satura
17buntur et laudabunt dominum qui requirunt eum . uiuent corda
18eorum in seculum seculi .