1
[ 161v ]
5.lxxxv.
1
The number is preceded by what looks like an initial D that has been abandoned.
DE COMPLETORIO IN CONFINIO DIEI ET NOCTIS .
6De completis autem cęlebrandis etiam in patrum inuenimus ex
7emplis . Dauid propheta dicente . si ascendero in lectum stratus
8mei . si dedero somnum oculis meis . aut palpebris meis dor
9mitationem . Aut requiem temporibus meis . donec inueniam . locum
10domino . tabernaculum deo iacob . Quis non stupeat tantam iN
11amore dei deuotionem animi . ut somnum sibi sine quo utique
12corpora humana deficiunt poenitus interdixerit donec
13locum . ac templum domino fabricandum in pectore suo rex et propheta
14reperiret . Quę res nos debet fortiter ammonere . ut si ipsi
15locus domini esse uolumus . et tabernaculum eius ac templum cupimus
16haberi . In quantum possumus exempla sanctorum imitemur . ne
17de nobis dicatur quod legitur . Dormierunt somnum suum et nihil in
18uenerunt . circa duodecimam autem horam id est in fine diei
19quando huius officii tempus est . credimus saluatoris corpus
20positum esse in sepulchro . ac per inde istius quoque cursus
21solemnis debet esse . celebratio . atque magnopere postula
22re debemus . Vt ipse qui hac hora quietem sepulchri
23intrauit . nobis ęternam requiem in celis concedere dignetuR .