1
[ 142v ]
11.lxxi. ITEM ALIA .
12Scimus autem quoniam diligentibus deum omnia concurrunt in
13bonum . his qui secundum propositum uocati sunt sancti . Sciendum est ergo
14fratres karissimi . quia omnia quecumque fecerimus uel passi fuerimus
15propter dilectionem dei ; haec nobis ad mercedem crescunt
16aeternam . et omnia quecumque iustus fecerit aeterris . prospera
17buntur in caelis . Quosdam autem gratis uocauit deus ad
18salutem . multo magis glorificabit operantes praecepta eius
19salutifera . Nam presciuit et predesinauit conformes fieri
20imaginis filii eius . ut sit ipse primogenitus in multis
21fratribus . Cum enim anima et corpore aeternos nos esse uo
22luit deus pater . sine fine uiuentes in gloria sempiterna . Sicut
23predestinauit ut filii dei nominemur et fratres christi . qui est
24primogenitus ex mortuis . quia resurrexit in exemplvm
25nobis . Quos autem predestinauit . hos et uocauit . Et quos
26iustificauit ; illos magnificauit . Quos presciuit creditu
27ros . hos et uocauit . Vocantur autem per predicationem ut rec
28te credant in deum . Credentes autem iustificabuntur
[ 143r ]
1 per baptismum . et iustificati per gratiam gloriantur in uirtutibus gratia
2rum ; sicut et resurrectione futura glorificabuntur . sine fine
3in regnum caelorum . Si igitur deus pro nobis . quis contra nos est?
4hic ostenditur . quod nemo potest impedire eos qui diligunt
5deum pura mente ac bono opere . quia perfecta caritas foras
6expellit timorem . ut gloriam quę a deo promissa est consequantur .
7In qua etiam nobis patientię monstratur exemplum . sicut scrip
8tum est . Caritas patiens est ; benigna est . Et ideo propheta
9dixit . Benefac domine . bonis et rectis corde . Et iterum . bonus
10es tu domine . et in bonitate tua doce me iustificationes tuas .
11Unde apostolus ait . Ó altitudo diuitiarum sapientię et scientię
12 dei . quam inconprehensibilia sunt iudicia eius . et inuestiga
13biles uiae eius . Quis enim cognouit sensum domini? aut quis
14prior dedit illi et retribuetur ei? nemo siquidem ante
15cognouit sensum domini ut sine ipso sapiens esset . et non
16indigeret doctrina eius . ut intelligeret et sciret archa
17na dei . Nemo igitur prior fecit aliquid ut non dei mise
18ricordiam glorificaret . sed suo se merito se recepisse
19magnificaret . Ipse ergo solus glorificandus est ex quo
20omnia quę facta sunt monstrantur . sicut propheta ait .
21Omnia quecumque uoluit dominus fecit . in caelo et in terra in mari
22et in omnibus abissis . Hic uniuersa sub breuitate conclusa
23sunt . Cęlum enim positum est pro cunctis caelestibus . terra
24pro omnibus quę in humano girantur . mare pro omnibus quę in
25aquis fiunt . Igitur ex deo omnis creatura accipit ini
26tium . et per ipsum regitur . et sub cuius potestate omnia ui-
27uunt . et in ipso finiuntur . et tamen ipse a nullo contine
28tur nec umquam regitur . Ex ipso enim et per ipsum et in ipso
[ 143v ]
1 sunt omnia . uisibilia atque inuisibilia . Ipsi gloria et imperium et po
2testas . per omnia secula seculorum . amen .