Pembroke 25 Sermo 70 (fols 142r-142v)

Pembroke 25 Sermo 70 (fols 142r-142v)

Author Hannah Matis 2008-05-27T10:20:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 70 (fols 142r-142v)

Author: Hannah Matis

Edition Information

2008-05-27T10:20:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 70 (fols. 142r–142v)

1 [ 142r ]

6.lxx. ALIA .

7Iustificati ex fide fratres karissimi pacem habeamus ad deum per dominum

8nostrum iesum christum . per quem accessum habemus in fide per gratiam

9istam in qua stamus . et gloriamur in spe glorię filiorum dei .

10Hic quidem demonstratur quod nemo suo merito . sed

11omnes aequaliter dei gratia sunt saluati . Et ideo pacem dei

12habemus si in gratia ipsius manemus . qui ante iacuimus

13in tenebris et errore . Igitur gloriari nos oportet speran

14do nos esse filios dei . possessuros uitam aeternam . Quia

15nullus potest merito accipere quicquam sine gratia ipsius .

16qui est redemptor noster . De quo dicitur . venit filius

17hominis saluare quod perierat . Hoc est humanum genus

18quod per adam cecidit in perditione . per christum dominum resur

19rexit ad uitam aeternam non solum autem in hoc . sed et glorie

20mur in tribulationibus ; scientes quoniam tribulatio patien

21tiam operatus patientia autem probationem . probatio uero

22spem . spes autem non confunditur . quia caritas dei dif

23fusa est in cordibus nostris . per spiritum sanctum qui datus est nobis .

24In tribulationibus ergo gloriemur magnitudinem premii

25cognoscentes . quia tribulatione finita premium infini

26tum inueniemus si pro nomine domini aliquid patiamus .

27Considerato enim premio . nullum possumus condignum

28aestimare laborem . Multi siquidem se ad bestias [ 142v ]

1 et ad bella propter aurum et argentum deputarent . quanto magis

2multas iniurias pati debent in hoc mundo propter deum . pro quibus

3aeternum habere possunt regnum . Tribulationes ergo nostrę

4aeternam nobis salutem adquirunt . et a doloribus sempiternis

5nos liberant . Et ideo gratias semper agere debemus deo . in tri

6bulationibus nostris . Magna enim nobis est gloria . de imis

7 ad summa crescere . de nichilo ad maxima regna perueni

8re . de limo terrę ad caelum conscendere . et de seruitute uoca

9ri ad regnum sempiternum . Haec omnia quidem habemus

10per iesum christum saluatorem nostrum . qui cum patre et spiritu sancto uiuit

11et regnat . in secula seculorum . amen .



Hannah Matis. Date: 2008-05-27T10:20:00

This page is copyrighted