Pembroke 25 Sermo 69 (141v-142r)

Pembroke 25 Sermo 69 (141v-142r)

Author Hannah Matis 2008-05-27T10:04:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 69 (141v-142r)

Author: Hannah Matis

Edition Information

2008-05-27T10:04:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 69 (fols 141v–142r)

1 [ 141v ]

1.lxviiii. ITEM ALIA .

2VIdete fratres karissimi qualem caritatem dedit nobis pater . ut filii

3dei nominemur et sumus . et cum apparuerit similes ei erimus .

4quoniam uidebimus eum secuti est . Omnes autem qui facimus iustitiam

5ex deo . per baptismum primitus et per fidem rectam amatores

6ipsius esse . debemus . quia amor dei uita est aeterna . In

7die enim iudicii uidebimus eum cum fiducia bonorum operum ;

8et similes ei erimus ; non diuinitate sed aeternitate in gloria

9sua ; quia cum angelis eius uidebimus eum uenientem in cor

10pore . quo passus est propter peccata nostra . Qui ergo habet

11hanc spem in eo . sanctificet semetipsum sicut et ille sanctus est .

12Primum quidem per gratiam baptismatis et opera fidei unusquisque

13sanctificatur ; deinde per penitentiam . Deus autem natura sanctus est .

14a quo homines per gratiam sanctificantur . quoniam ipse apparuit

15in carne ut peccata nostra tolleret . et tamen peccatum in eo

16non est sicut iohannes ait . Ecce agnus dei ecce qui tollit

17peccata mundi . Non in se accipiendo . sed a nobis aufe

18rendo mori solus illustrantis tenebras . et ipse a tenebris

19non fuscatur . sed tenebrę ab eius lumine fugantur .

20Ita et diabolus ex gentilitatis errore cum multitudine

21peccatorum fugantur a christo ueniente in hunc mundum .

22qui solus absque peccato est de spiritu sancto in uirginali utero

23conceptus . de quo pater dixit . Ego hodie genui te . Postu

24la a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam . et posses

25sionem tuam terminos terrę . Ideo dicitur rex regum

26et dominus dominantium . quia omnis qui in eo manet pec

27care non potest . In christo siquidem manet . qui eum mun

28do corde conspicit . Sicut in euangelio scriptum est . [ 142r ]

1 Beati mundo corde quoniam ipsi deum uidebunt . De quibus psalmista

2 ait . Beati qui custodiunt iudicium . et faciunt iustitiam

3in omni tempore . Et iterum . Beati qui timent dominum qui ambu

4lant in uiis eius . Hęc nobis prestare dignetur saluator

5mundi . qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in secula

6seculorum amen .



Hannah Matis. Date: 2008-05-27T10:04:00

This page is copyrighted