1
28.lxiii. DE MARTYRIBUS .
[ 132v ]
1 His subiectum est triumphale martyrum nomen . qui
2per diuersa tormentorum genera . christi passionem non lacescén
3tibus precordiorum mentibus imítabantur . Alii ferro perempti .
4Alii flammis exusti ; Alii flagellis uerberati . Alii uec
5tibus perforati ; Alii cruciati patibulo . Alii pelagi-
6periculo demersi ; Alii uiui decoriati ; Alii uinculis man
7cipati ; Alii linguis priuati ; Alii lapidibus óbruti ; Alii
8frigore afflicti ; Alii fame cruciati . Alii uero trunca
9tis manibus . siue ceteris cési membris . spectaculum contu
10meliae in populis nudi propter nomen domini portantes . Hi sunt
11triumphatores et amici dei . qui contemnentes scelera
12torum iussa principum . modo coronantur et accipiunt
13palmas laborum ; quia fundati erant supra firmam pe
14tram . id est christum . Haec sunt enim uestigia . quę nobis
15sancti quíque reuertentes in patriam relinquerunt . ut
16illorum semitis inherentes . sequeremur et gaudia . Para
17disum cum illis computemus . parentes patriarchas iam
18habere coepimus . Cur non properamus et currimus .
19prout patriam nostram uidere et parentes salutare possimus?
20Magnus illic carórum nos numerus expectat . parentum .
21fratrum . filiorum . frequens nos . et copiosa turba desiderat .
22Iam de sua in colomitate secúra ; adhuc de nostra salute
23sollícita . Ad eorum complexum et conspectum uenire .
24quanta et illis et nobis in commúne lętitia est ; qualis illic
25caelestium uoluntas . conseruórum societatem expectan
26tium . quam summa et perpetua felicitas . Illic apostolorum glo
27riósus chorus . Illic prophetarum exultantium numerus
28insignis ; Illic martyrum populus innumerabilis
[ 133r ]
1 ob certaminum uictorias coronantur . et illic clarissima uir
2ginum turba lętátur . Illic etiam confessorum fortitudo
3laudatur . sed et illorum remuneratio censétur ; qui
4precepta dominica seruantes . ad cęlestes thesauros
5terréna patrimonia transtulerunt . Ad hos di
6lectissimi áuida cupiditate properemus ut cum his
7semper esse et congaudére et cito ad christum uenire merea
8mur ; Eumque huius itíneris ducem habeamus . salu
9tis auctorem . lucis principem . lętitie largitórem . Qui uiuit
10et regnat . cum deo patre in unitate spiritus sancti . per omnia secula
11seculorum amen .