1
[ 132r ]
6.lxii. ITEM ALIA DE APOSTOLIS .
7Huic tam pulchrae solemnitati . concordat et con
8cęlebrat duodénus apostolorum numerus . quos a primis
9miraculorum uirtutibus ad componendum nóuae fidei
10fundamentum ; erigendúmque adhuc teneris statum
11aecclesię . prouidentia diuina ex omnibus quos capiebat
12mundus elegit . ut in omnem terram sonus eorum predicatio
13nis exiret . et in fines orbis terrae eorum procederent uerba .
14Quibus ipse dominus locutus est dicens . Vos estis lux mun
15di . Et iterum . Sic luceat lux uestra coram hominibus
16ut uideant opera uestra bona . et glorificent patrem
17uestrum qui in cęlis est . Et iterum . Iam non dicam uos ser
18uos . quia seruus nescit quid faciat dominus eius . Vos autem
19dixi amicos . quia omnia quecumque audiui a patre
20meo nota feci uobis . Et quodcumque ligare uoluissent super
21terram . ligatum esse in caelis ; Et quodcumque soluerent
22super terram . solutum in caelis esse promisit . Et iterum .
23Cum uenisset ad iudicandum seculum . eos super sedes duó-
24decim esse sessúros . et secum iudicaturos orbem terrę
25predixit . Horum ut crédimus patrociniis . haec dies
26subiecta declaratur et meritis ; Largiente domino nostro iesu
27christo . qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat . in secula
28seculorum ameN .