Pembroke 25 Sermo 58 (fols. 130r–130v)

Pembroke 25 Sermo 58 (fols. 130r–130v)

2008-05-16T08:12:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 58 (fols. 130r–130v)

Author:

Edition Information

2008-05-16T08:12:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 58 (fols. 130r–130v)

1 [ 130r ]

18.lviii. DE ANGELIS

19ATQUE ARCHANGELIS .

19Qui superna cęlorum regna

20spiritibus angelicis ad gloriam et laudem atque

21honorem sui nominis ac maiestatis in perpetuum

22miro ordine collocauit . deus est . De quibus plura

23loqui pertimescimus . quia soli deo scire est ; quomodo

24uel quemadmodum eorum nobis inuisibilis absque con-

25tagione . seu damnatione in sua sola puritate

26consistat natura . [T] Sed tamen nouem esse . angelorum

27ordines ad dei iudicia ác ministeria complenda .

28testante sacro æloquio cognouimus . quorum princi- [ 130v ]

1 patus atque potestates subtiliter ác mirabiliter dei omnipotentis

2nutu distinguntur . Alii ex illis ad nos in mundum

3missi futura praedicando perueniunt ; Alii ad hęc sunt

4constituti ; ut per eos signa et mirabilia frequentius fiant ;

5Alii subiectis angelorum spiritibus praesunt . eisque ad explen

6da diuina misteria disponenda principantur . Alii

7mira potentia ceteris praeminent . pro eo quod eis ad o-

8-boediendum alia angelorum agmina subiecta sunt .

9Alii tanta diuinitatis gratia replentur . ut in eis dominus

10sedeat . et per eos sua iudicia discernat . Alii tanto perfec

11tiori scientia pleni sunt . quanto claritatem dei uici

12nius contemplantur . Alia uero ita deo coniuncta

13sunt angelorum agmina . ut inter hęc et deum nulli alii

14intersint . Tanto magis ardent amore quanto sub

15tilius claritatem diuinitatis eius aspiciunt . Talibus

16ut diximus a primordio incipientis uitae beatorum

17spirituum distinctionibus ; superna caelorum regna a deo

18conditore in perpetuum mirabiliter collocata sub

19 sistunt . His omnibus fratres karissimi tam decoris ac deo dilec-

20tis angelorum agminibus . huius diei solemnitatem cre-

21dimus esse consecratam . [T] Sed ecce dum caelestium ciuium

22secreta rimamur . supra modum nostrę fragilitatis di-

23gressi sumus . Taceamus interim de secretis caelesti

24bus . sed ante conditoris oculos tergamus peccatorum

25maculas . ut ad eos de quibus loquimur peruenire ualea

26mus . Prestante domino nostro iesu christo . qui cum patre

27et spiritu sancto uiuit et regnat . in secula seculorum . Amen .



Date: 2008-05-16T08:12:00

This page is copyrighted