1
[ 129v ]
20.lvii. ALIA .
21Nunc ergo fratres karissimi in omnium primordiis sanctorum . nobis
22nominare . laudare . et glorificare condecet eum .
23qui cunctos condidit sanctos . per quem omnia facta sunt .
24per quem cuncta subsistunt elimenta . Cuius sapien
25tia nec incipit nec desinit in seculum . ut merito omnis
26principium ác finis creaturae nominatur . ut de ea
27per quendam sapientem dictum est . Omnis sapien
28tia a domino deo est . et cum illo fuit semper et est ante ęuum ;
[ 130r ]
1 Altitudinem cęli et latitudinem terrae et profundum abyssi .
2quis dimensus est? arenas maris et pluuie guttas et
3dies seculi . quis dinumerat ipse solus inuestigare . me-
4tiri . ác dinumerare haec omnia potest . qui cęli
5ambitu sua circuit sapientia . et in profundum abyssi
6sua penetrat uirtute . Et egregius ille uersificator .
7dei sapientiam omnia posse atque nosse . considerabat
8dicens . Qui stellas numeras . quarum tu nomina solus
9Signa . potestates . cursus . loca tempora nosti . Cuius
10principium atque uirtutem apostolus spiritu sancto preuentus .
11supra modum esse inuestigare humanum comme-
12morabat . Ó altitudo diuitiarum sapientię et scien-
13tiae dei . quam incomprehensibilia sunt iudicia eius .
14et inuestigabiles uię eius . Quis enim cognouit
15sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit ; aut
16quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam ex ipso
17et per ipsum . et in ipso sunt omnia . ipsi honor et gloria
18in secula seculorum amen .