1
[ 119v ]
1.li. Omelia . in natiuitate sancte Mariae .
2INquirendum est fratres karissimi et explanandum per ordinem . de
3origine generis mariae . et natiuitatis eius solemnitate .
4Quidam uir nobis fuit in tribu iuda ioachim nomine
5ex genere dauid honorabilis ualde . in .xii. tribus israel .
6Diues quippe erat et ideo offerebat frequenter munera
7duplicia dicens in semetipso . Erit quod superhabundat
8mihi dandum omni plebi et propitius ero . Appropin
9quauit autem magnus dies festus domini secundum legem ecos
10forebant filii israhel munera sua . Ioachim autem
11prior obtulit sed restituit et ruben sacerdos dicens .
12Non licet tibi offerre munera in templo dei quoniam non
13suscitasti semen israel . Et contristatus ualde . abiit intra
[ 120r ]
1 semetipsum dicens . Meditabor ergo ut sciam si ego solus
2non suscitaui semen israel . et remoratus est patriarchae abra
3-hę quoniam in nouissimo tempore dedit ei dominus filium isaac
4nomine ex sarra sterili . dehinc non intrant ioachim
5ad uxorem suam . sed contulit se in desertum . et fixit
6filii tabernaculum in montem et fuit ibi .xl. diebus et .xl.
7noctibus dicens intra se . Non discedam hinc neque ad bi
8bendum donec uisitet me domine deus meus . Uxor autem eius
9anna nomine . lamentabatur dicens . Lugens lugebo
10induitatem meam . Humiliauit enim me nimis dominus meus .
11Appropinquantem autem die festo pasche . ancilla sua dixit
12ei Quare humilias animam tuam . noli lugere sed indue
13te uestimenta tua regalia ; et ad diem festum propera
14ornata et leta . Anna uero dixit ei . Recede recede .
15quare conturbas me? Et dixit ei ancilla . Quid ampli
16us possum tibi dicere? Deus enim conclusit uuluam tuam .
17ut non dares semen israel . Pro hac autem uoce deposuit
18uestimenta lugubria . et lauit caput suum . et induit se
19regalia . et descedit in ortum suum circa horam nonam .
20et sedit sub arbore laurea . et orauit ibi dicens . Deus pa
21trum meorum . aufer opprobrium meum . et exaudi precem
22meam sicut exaudisti sarram . et dedisti ei filium . Et dum hęc
23precaretur . uidit nidum passeris supra se in arbore . et
24adiecit lamentationem dicens . Domine . cui assimilabor
25non sum enim similis auibus cęli . quia pullos habent .
26nec bestiis terrae . quia generant nec aquis . quia pro-
27ducunt ex se pisces . neque huic terrae quia producit
28ex se fructus secundum tempus . et de donis tuis benedicunt
[ 120v ]
1 te omnia .
Line 42:
.iii.
Addition to text.
Placement: margin.iii. Et cum haec miserabiliter dixisset . ecce angelus
2domini adstitit iuxta illam dicens . Anna ; Exaudiuit dominus
3deus orationem tuam . Concipies enim et paries . et audietur
4nomen tuum in uniuersa terra . Et dixit anna . Uiuit dominus
5deus meus si genuero siue masculum siue feminam . offeram illud
6munus domino meo . et seruiet domino deo omnibus diebus uitę suę .
7Et ecce iterum angelus domini descendit ad ioachim dicens .
8Exaudiuit dominus preces tuas . descende hinc . Ecce anna ux-
9or tua concipiet et pariet tibi . Descendit ergo ioachim
10gaudens . et arcessiuit pastores suos dicens eis . Cito ad
11ferte mihi .xii. oues immaculatas . et .xii. uitulos sagi
12natos . et erunt munus sacerdotibus habitantibus in tem-
13plo dei . Et iterum uocauit principes pastorum dicens eis .
14Adducite mihi uitulum primitiuum immaculatum . et erit in
15oblationem deo altissimo . Et ecce adduxerunt pastores per
16mixtos greges ad iacim dominum suum . et ipse exultans in domino
17ueniebat cum gregibus suis . Et annuntiatum est annae .
18quo ioachim ueniebat cum gregibus suis . processit de domo .
19et stetit ante ianuas . et uidit uirum suum uenientem .
20Et ipsa repleta gaudio cito uenit ad eum . et complectens
21eum dixit . Nunc scio domine quia benedixit me deus meus .
22et abstulit a me . inproperium hominum . Et dixit ioachim .
23Gratias altissimo . et requieuit die primo in domu sua .
24Postero autem die sumens munera . processit ad templum domini .
25et obtulit ibi . et respexit ad sacerdotem . et sacerdos ascen
26dit ad altare domini . Et cum non inuenisset in eum delictum nun
27tiauit ei . Et dixit ioachim . Nunc scio uere quia indul
28sit mihi dominus omnia peccata mea . et descendit de templo
[ 121r ]
1 domini iustificatus . et abiens in domum . cognouitque uxorem suam .
2Completo autem mense septimo conceptionis . peperit anna .
3et interrogauit obstetricem dicens . Quid peperi? et dixit
4ei . feminam genuisti . Et dixit anna . Gratias ago deo altissi
5mo . quia abstulit a me ignominiam et opprobrium ho-
6minum . Cum autem consummassent .vii. dies a natiui
7tate eius . inuitauit ioachim omnes sacerdotes et multitu
8dinem puellarum . et dixit coram eis . Tu domine qui neminem
9despicis sed audis gemitum humilium et depressorum .
10da huic puelle nomen in isto die . Et cum hoc dixisset .
11accesserunt sacerdotes ad epulationem in domum eius .
12Et edentibus illis . audita est subito uox desuper dicens .
13Maria erit nomen eius . Et honorificatum est nomen
14huius puellę ab altissimo deo . et ammirati sunt uni
15uersi . et dixerunt fiat fiat . Et obtulit eam pater
16sacerdotibus . et benedixerunt illam dicentes . Deus abraham ;
17Deus isaac ; Deus iacob ; benedic istam puellam . et da illi no
18men in aeternum . in omnes generationes . et respondit
19omnis populus amen . Et iterum completo
20primo anno natiuitatis eius . inuitauit ioachim omnes
21sacerdotes et principes sacerdotum et scribas et senio
22res populi et uniuersum coetum filiorum israel . ad cęlebran
23dum diem natiuitatis eius . et obtulit eam sacerdotibus
24et principibus sacerdotum . et benedixerunt eam di
25centes . Deus excelse . respice super puellam istam . et da
26ei benedictionem tuam . ut sit sancta et immaculata in con
27spectu tuo hic et in futuro seculo . et responderunt di
28centes amen . Anna autem ministrabat gloriose sacer-
[ 121v ]
1-dotibus . et omni populo israel . Maria autem crescebat coti
2die et conualescebat domino uolente . Et dixit ioachim ad
3annam . Deducamus puellam . illam in templum domini . et red
4damus promissum nostrum quod promisimus deo ; Ne forte
5indignetur deus nobis deus . et non sit acceptum munus
6nostrum . Et dixit anna . Sustineamus adhuc annum ut sit
7trina . ne forte inquirat patrem aut matrem . et sic con
8stituamus eam postea in templum . Et dixit ioachim . Sic
9fiat . et completo tertio anno . detulerunt eam in templum
10domini . et susceperunt sacerdotes eam de manibus eorum .
11et osculabantur eam dicentes . Benedixit te domine deus
12omnipotens . et magnificauit nomen tuum in uniuersis nati
13onibus . per te enim notum faciet saluatorem mundi uniuer
14se plebi . Et statim discesserunt parentes eius ab ea .
15mirantes et gratias agentes . et dominum benedicentes . quia
16post se regredi nolebat . sed mitis sedebat in templum
17domini sicut columba . accipiens frequenter escam de
18manu angeli . sicut scriptum est . Panem angelorum man
19ducauit Homo . Et diligebant eam omnes filii israhel sicut
20propriam filiam . pro constantia et mansuetudine et
21pulchritudine eius dicentes . Quę est ista que proces
22sit sicut sol . et formosa tamquam hierusalem? uiderunt eam
23filię sion et beatam dixerunt . et reginę laudauerunt
24eam . Conuenire ergo et nos hodie debemus fratres karissimi .
25ad sollemnitatem hodiernę natiuitatis beatę marię
26perpetuę uirginis et genitricis dei . de qua processit dominus
27dominorum . et rex angelorum . sicut de illa scriptum est .
28Natiuitas tua dei genitrix uirgo . gaudium annuntiauit
[ 122r ]
1 uniuerso mundo . Ex te enim ortus est sol iustitię christus deus noster .
2qui soluens a nobis maledictionem euae . per te dedit benedic
3tionem uitę . et confusa morte donauit nobis uitam per
4petuam . Deuotissime ergo cęlebrare debemus fratres karissimi .
5natiuitatem felicissimę marię . et congaudere omnes in domino
6diem festum cęlebrantes sub honore natiuitatis eius ; per quam
7salus mundi credentibus apparuit . ut ipsa interceden
8te pro nobis semper ad dominum iesum christum . mereamur et nos
9et omnes populi christiani possidere gaudia sempiterna .
10Prestante eodem domino nostro iesu christo . qui cum patre et spiritu
11sancto uiuit et regnat per infinita secula seculorum . AMEN .