1
[ 108v ]
15.xlvii. OMELIA IN NATALE MARTYRUM IN KALENDAS AGUSTI .
16UEnerari nos oportet fratres karissimi hanc solemnitatem
17machabeorum . quę hodie celebratur et colitur . Macha
18bei enim ex iudaeis erant . qui in ueteri lege propter dominum
19et totius mundi creatorem sacrum sanguinem effuderunt .
20exemplum martyrii et passionis pro paternis legibus a deo
21iam traditis ostendentes . ante aduentum saluatoris nostri
22iesu christi in carne . qui pro totius mundi salute sacrum cruorem
23effusurus erat . Ante tempus ergo passionis in gratia mar-
24tyrii coronati sunt . Quia ante omnes martyres et ante
25omnes apostolos . exemplum patientię et sacre passionis sine metu
26mortis primum per dei gratiam tradiderunt ; et ideo coronam
27martyrii adepti sunt et glorię .
Line 13:
.ii.
Addition to text.
Placement: margin.ii. Venerandus est igitur
28hic dies kalendarum agusti . in quo passi sunt . Hi nouem
[ 109r ]
1 martyres . ab antiocho rege in quo et gentili . qui iudaeos fre-
2quenter impugnabat . quoniam tunc iudaei qui erant populi
3dei a gentilibus semper impugnabantur . sicut et christiani
4nunc tribulationes a peccatoribus patiuntur . Haec sunt
5autem nomina illorum . Eleazarus . et felicitas et septem filii eius .
6dardanus . dardianus . antiochus . Mentonius . anchius .
7anchialius . Heubresius . Quibus contra interdictum
8legis domini . ab iniquo rege suella ingesta est caro immun
9da manducari . Vt lex dei quam colebant ab eis maculare
10tur . et gentilis ritus et idolorum cultus . In quo erat ille
11profanus confirmaretur . Et ideo quia hoc decretum regis
12iniqui contempnebant . diuersarum generibus poena
13rum et exquisitis tormentorum . cruciatibus . uere . effecit eos
14martyres . At illi fortiter et constanter coram deo et an
15gelis eius . passionis certamen propter sacre legis traditio
16 nem consummauerunt . quos patris eorum frater cui
17nomen erat eleazarus ad sanctam congressionem anteibat .
18quia cum amici regis proueternis amicitiis et familiari
19tatibus quas cum ipso olim habuerant miserarentur . et ni
20terentur adducere ei carnem de qua licuerat ei uesci .
21sed tantum simularet carnem manducare quam rex
22uesci imperabat ne pateretur . Magis elegit inmacu
23latum conscientiam offerre deo et paternarum legum
24traditionem seruare . et exemplum forte iuuenibus
25relinquere et mortem cum uoluntate dei assummere .
26quam temporalem uitam ác breuissimam iocunditatem
27et caducam lętitiam peccatricis uoluptatis accipere .
28cum pręuaricatione diuinę legis et cum crimine aeterne
[ 109v ]
1 mortis . Et ideo dixit . Quis ego sum eleazarus nonagin
2ta annorum . ut transeam nunc et uitam alięnigenam .
3et per me iusti iuuenes . Ać sí dixisset . Absit hoc
4a me et numquam accidat . quamobrem illi qui primo mi
5serati fuerant . pro talibus uerbis in furore uesano-
6conuersi . adduxerunt illum confestim ad iudicem
7et statim passus est . quem septem fratres cum felicitate ma
8tre eorum . gloriosa passione consecuti sunt . quos sin
9gulos sancta mater exortata est . ne aeternitati ac beati
10tudini anteponerent temporariam uitam . quę ad eo
11illis donanda esse sciebat . Pro gloriosa martyrii
12passione quam pro diuina lege susciperent . Et iterum .
13de spe resurrectionis in die iudicii consolata est
14eos dicens . Nonne uos filii karissimi in utero meo no
15uem mensibus portaui . et lac triennii dedi uobis .
16Quęso ergo uos accipite caelum et terram et omnia quę in
17eis sunt . quoniam ex nichilo fecit ea deus . Ać sí dixisset .
18aliis uerbis . qui cęlum et terram et omnia elimenta mundi
19 fecerit ex nichilo . Quanto magis uos in die nouissi
20mo . si pro ipso hodie propria uoluntate passionem
21sustinueritis sine macula in uitam aeternam poterit
22reuocare . et quia primum ab ipso spiritum accepistis .
23Iterum in perpetuam resurrectionem cum choris martyrum
24resuscitabit eundem resumentes spiritum uitae . qui
25postea gaudentes tradiderunt corpora sua . propter
26deum et paternarum legum traditionem ad supplicia .
27et meruerunt habere immortalitatis coronam cum mar
28tyribus . qui uenerunt ex magna tribulatione et –
[ 110r ]
1 lauerunt stolas suas in sanguine agni . et candidas eas
2fecerunt . quos deducet agnus ad fontem uitae . Ubi
3exterget omnem lacrimam ab oculis eorum . nec postea esu
4rient neque umquam sitient . sed sequentur agnum . id est
5filium dei quocumque ierit . et cantabunt domino semper can
6ticum nouum . quia nulla in regno cęlorum spatia erunt .
7In quibus illi prohibeantur introire . Nouissime autem
8omnium sancta felicitas . Post septem filios glorioso mar
9tyrio consummata est . Quę martyra primum septies
10fuit . quia septem filiorum passiones coram se sustinuit .
11quam maiorum traditione sanctę ęcclesię tenere figuram cer
12tissimum est . quae ante aduentum domini in carne filios
13suos per lauacrum sanguinis eorum . ad regna caelestia
14ante se premisit . Isti igitur machabei sunt primi
15tiae martyriorum . quorum hodie solemnitatem agimus .
16et gaudemus quia ad sempiternum nobis exemplum dediti
17sunt . Vt et nos exempla eorum si pro nomine domini ne
18cesse fuerit pati non recusemus
1recusemus] corr. from reousemus
. Immo libenter
19et cum omni gaudio passionem nostram suscipiamus .
20Habemus ergo et nos immunda animalia quę lex
21 uetat . Id est peccata et crimina . quę corpus et ani
22mam coinquinant . quę a nobis oportet recusare
23et repellere . Quia si machabei in ueteri lege res-
24puerunt inlicita . quę magis aliquid indulgentiae .
25habere uidebantur . quanto magis nos post inlustra
26tionem aduentus domini peccata atque crimina res
27puere debemus . quę si quis nobis ingesserit siue
28per uim siue per necessitatem aut per uoluntatem nec omnino
[ 110v ]
1 nos oportet consentire nec suscipere . sed si necesse fue
2rit pati aut mortem subire . Libenter propter deum accipere
3debemus . sicut scriptum est . Magis nos oboedire deo
4oportet quam hominibus . Videte ergo fratres karissimi quia illi
5secuti sunt exemplum priorum . et contempserunt iussio
6nem regis iniqui dicentis illis . Si mihi consenseri
7tis . constituam uos sublimes in regno meo . et multum
8honorem habebitis coram me . sed illi contempserunt
9hęc omnia . propter traditionem patrum et domini mandatum .
10et uos igitur debetis sequi exemplum istorum . et pauli apostoli
11dicentis . Quis nos separabit a caritate dei? tribula
12tio . án angustia . án famis . án nuditas . án periculum .
13án gladius et reliqua . Et iterum dicit . Confido in domino .
14quia neque mors . neque uita . neque aliqua aduersitas .
15poterit nos separare a caritate dei quę est in christo iesu
16domino nostro . Instruamus igitur nos fratres karissimi doctrina sancti
17agustini dicentis . Conuertamur ad bona opera . dum
18in nostra sunt potestate remedia . Et ut hęc deo auxili
19ante possitis implere pacem et ipsi habete et eos qui dis
20cordes sunt ad concordiam reuocare contendite . Men
21dacium fugite . per iurium uelut mortem perpetuam expauesci
22te . Nolite falsum testimonium dicere . Furtum nolite
23facere . Ante omnia secundum uires nostras aelimosinam pau
24 peribus expendite . Orationem dominicam et simbolum
25memoriter tenete et filiis uestris ostendite . quia ne
26scio qua fronte se christianum dicat . qui paucos uersus
27qui in symbolo et in oratione dominica continen
28tur . parare dissimulat et discere . filios uestros . quos
[ 111r ]
1 in baptismo exceptistis scitote uos fideiusores esse pro ipsis
2ad dominum . Omni die dominico ad aecclesias dei cum hu-
3militate et silentio et sobrietate conuenite . Si enim
4imfelices iudaei tanta deuotione cęlebrant sab
5batum . ut in eo nulla opera terrena exerceant . Quan
6to magis christiani in die dominico soli deo uacare
7et pro animarum suarum salute debent ad ęcclesias eius
8conuenire . Quando autem ad aecclesiam conuenia
9tis . Orate suppliciter pro peccatis uestris . Nolite lites
10et scandala concitare . qui enim ad aecclesiam ueni
11ens haec fecerit . Ibi se sanari potuerat . In ęcclesia
12stantes nolite uerbosari . sed lectiones diuinas pa
13tienter audite . Qui enim in aecclesia uerbosari uoluerit .
14et pro sé et pro aliis malam redditurus est rationem . Dum uer
15bum dei nec ipse audit . nec alios permittit audire .
16Ubicumque autem fueritis siue in domo siue in itinere .
17siue in conuiuio siue in consessu . Verba turpia et
18luxoriosa et scurilitates nolite ex ore uestro proferre .
19sed magis uicinos et proximos uestros iugiter cum caritate
20ammonete . ut semper quod bonum est et honestum
21loqui studeant . Ne forte detrahendo et male loque-
22-ndo . et in sanctis festiuitatibus choros ducendo . et
23cantica mundialia proferendo . de lingua sua unde
24debuerant deum laudare . inde sibi uulnera uide
25antur deducere . Isti enim imfelices sunt et miseri .
26qui ballationes et saltationes ante istas basilicas
27 sanctorum exercere nec metuunt nec erubescunt .
28et si christiani ad aecclesiam uenerunt . pagani de ecclesia
[ 111v ]
1 reuertuntur . Quia ista consuetudo ballandi . de pa
2ganorum obseruatione remansit . Uidete etiam
3karissimi qualis est christianus qui ad aecclesiam ueniens
4orare . neglecta oratione sacrilegia paganorum
5magis eligit ex ore proferre quam sacra officia hu
6militer audire . Considerate ergo attentius
7fratres karissimi quod dominus per prophetam dixit . Lauamini
8mundi estote . auferte malum cogitationum uestra
9rum ab oculis meis . Quiescite agere peruerse .
10discite benefacere . Quęrite iudicium . subueni
11te oppresso . iudicate pupillo . defendite uiduam .
12et uenite et arguite me dicit dominus . quia si haec uo
13lueritis . et me audieritis . bona terrę comedetis .
14Et uos igitur karissimi si haec impleueritis . nobis
15gaudium una uobiscum facitis . quia feliciter .
16ad caeleste regnum peruenietis . In quo non est mors .
17neque senectus . neque ulla aduersitas . sed cęle
18ste regnum et gaudium sempiternum . et exulta
19tio preclara sine fine . per infinita secula seculorum . Amen .