Pembroke 25 Sermo 4 (fols. 9r–10v)

Pembroke 25 Sermo 4 (fols. 9r–10v)

Author Thomas N. Hall 2006-08-09T18:02:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 4 (fols. 9r–10v)

Author: Thomas N. Hall

Edition Information

2006-08-09T18:02:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 4 (fols. 9r–10v)

1 [ 9r ]

22 .iiii. OMELIA IN PRIMA ANTE NATALE DOMINI .

23 Sanctam et gloriosam solemnitatem natuitatis domini nostri Iesu

24 Christi saluatoris cosmi fideli deuotione fratres karissimi . caelebra

25turi . totis uiribus nos debemus cum dei adiutorio preparare .

26et omnes latebras anime nostre diligenter aspicere et scrutari .

27Ne forte sit in nobis aliquod peccatum absconditum . quod secreta

28cordis nostri confundat . et oculos diuine maiestatis offendat . [ 9v ]

1 Quia licet dominus noster Iesus Christus post passionem et resurrectionem

2suam ascenderit in caelum . diligenter considerat qualiter se

3unusquisque seruorum eius sine auaritia . sine ira . sine super

4bia . atque luxuria . sine odio atque malitia . ad celebrandum

5eius natalicium . studeat preparare atque ornare .

2 Line 12: .ii.

Addition to text.

Placement: margin
.ii.
Quia quo

6modo unumquemque ornatum esse . bonis operibus uiderit . Ita

7illi gratiam suæ misericordie donare dispensabit . Si enim eum

8uiderit . caritatis luce uestitum . iustitiæ et misericordie mar

9garitis 1margaritis] corr. from margaretis . ornatum . castum . sobrium . humilem . benignum .

10pium . misericordem . corpus et sanguinem suum . ad implendam

11et clarificandam eius animam . per sacerdotum suorum ministerium

12sanctificare dispensabit . Si autem aliquem uiderit luxuriosum .

13adulterum . ebriosum . cupidum . tumidum 2tumidum] later altered to timidum . superbium . timeo

14ne hoc illi dicatur quod dominus in aeuangelio dicit ; ligatis

15manibus et pedibus proicite eum in tenebras exteriores .

16ibi erit fletus et stridor dentium .

3 Line 23: .iii.

Addition to text.

Placement: margin
.iii.
Uidete ergo fratres quibus

17 et qualibus actuum ornamentis . debemus ad hánc tám sanctam

18ác uenerabilem solemnitatem procedere . Et ideo mun-

19demus quantum possumus cum dei adiutorio corda simul et cor

20pora nostra . Line 27: ut

Addition to text.

ut
caelestis ille inuitator nihil in nobis sordidum . nihil

21foetidum . nichil obscurum . nihil quod oculis suis offendat

22inueniat . Igitur consideremus ad qualem sponsum uel ad

23quale conuiuium inuitamur . ad mensam quidem inuitamus .

24ubi non cibus hominum inuenítur . sed panis angelorum

25qui est Christus . ponitur.

4 Line 32: .iiii.

Addition to text.

Placement: margin
.iiii.
Et ideo fratres karissimi quotiescumque

26solemnitates domini aduenerint . ab omni iracundia uos

27alienos efficite . ut peccata præterita per ælemosinam

28et poenitentiam redimantur . Contra nullum hominem [ 10r ]

1 odium in corde teneatur . Et quod solebat uanitas mundi per gulam

2impendere et per aebrietatem perdere ; Incipiat iustitia per misericordiam

3pauperibus erogare et per pietatem in caelo recondere . Quia licet

4omni tempore elimosinas 3elimosinas] corr. from elimosinis precipitur facere ; precipue tamen in sanctis

5solemnitatibus domini atque omnium sanctorum secundum uires nostras abun-

6dantius debemus erogare . Ante omnia pauperes ad conuiuia

7nostra prout unusquisque ualeat reuocemus .

5 Line 42: .vi.

Addition to text.

Placement: margin
.vi.
Non enim est iustum

8in populo christiano ad unum deum pertinente . ut alii satientur

9atque inebrientur . et alíí famis periculo puniantur . Recorde

10mur ergo fratres quia nos et omnis populus unius domini serui

11sumus . uno pretio redempti sumus . et pari condicione in hoc mun

12do intrauimus . simili etiam exitu ab illo migraturi sumus .

13et si bene agimus in hac uita . ad unam beatitudinem pariter

14omnes ueniemus . Quare ergo pauper tecum non accipiet cibum .

15 Qui tecum similiter accepturus est regnum? quare non accipiet uel

16ueterem tunicam tuam . Qui tecum meruit accipere baptismi

17sacramentum . Et iterum immortalitatis accipiet stolam?

18

6 Line 53: .vii.

Addition to text.

Placement: margin
.vii.
Audite ergo fratres non meum . sed domini commune preceptum . Sic

19enim ait in aeuangelio . Cum prandium aut cenam preparaueris .

20noli inuitare diuites qui té iterum reinuitent . sed uoca

21pauperes ac debiles cæcos et claudos . et beatus eris qui non

22habent unde retribuant tibi ; retribuetur enim tibi in resur

23rectione iustorum . Sed aliquis dicit ad hec . Ergo amicos

24et parentes meos non debeo ad conuiuium reuocare? Inuitan

25di quidem sunt . sed tam sobria et modesta oportet preparari

26conuiuia ut remaneat unde possit aliquid pauperibus

27erogari .

7 Line 62: .viii.

Addition to text.

Placement: margin
.viii.
Ut cum dies iudicii uenerit non cum eis qui nunc

28pauperes despiciunt ; Asperam audiamus uocem dicentem ; [ 10v ]

1 Discedite a me maledicti in ignem aeternum . esuriui enim . et non dedistis

2mihi manducare . Sitiui . et non dedistis mihi bibere . Nudus . Line 65: eram

Addition to text.

eram
et non co

3operuistis me . Hospes . eram et non suscepistis me . Infirmus fui .

4et non uisitastis me . Caueant ergo diuites et auari . quia pro his

5sex modis . in die iudicii puniendi sunt etiam si alia propria

6non haberent peccata . Studeamus ergo fratres karissimi elimosi-

7nas abundantius erogare . ut cum hilaribus et iustis et mise

8ricordibus . uocem cunctis amabilem audire mereamur .

8 Line 71: .viiii.

Addition to text.

Placement: margin
.viiii.
Venite

9benedicti patris mei . percipite regnum quod uobis paratum est

10ab initio mundi . Qui dedistis mihi manducare et bibere .

11et uestimentis cooperuistis me . suscipientes in domibus uestris .

12et in infirmitate et in carcere uisitastis me . Rogemus ite

13rum ut aliam uocem audiamus euuangelicam dicentem . Euge

14 serue bone et fidelis . quia super pauca fuisti fidelis . supra

15multa te constituam intra in gaudium domini tui . Haec nobis

16prestare dignetur saluator mundi . qui cum patre et spiritu sancto

17uiuit et regnat in saecula seculorum . amen . 1an adaptation of Caesarius of Arles, Sermo 188.1–5 (CCSL 104, 767–69) = Pseudo-Augustine, Sermo 116 (PL 39, cols. 1975–77), here divided into 9 lections (i–viiii). AF II.85.



Thomas N. Hall. Date: 2006-08-09T18:02:00

This page is copyrighted