Pembroke 25 Sermo 14 (fols. 24v–27r)

Pembroke 25 Sermo 14 (fols. 24v–27r)

Author Thomas N. Hall 2006-08-23T22:01:00

TEI Header Information (teiHeader)

File Description (fileDesc)

Title Information

Title: Pembroke 25 Sermo 14 (fols. 24v–27r)

Author: Thomas N. Hall

Edition Information

2006-08-23T22:01:00

Publication Statement

Authority:

Source Description

Error Reading Source Information

No Encoding Description Available

Pembroke 25 Sermo 14 (fols. 24v–27r)

1 [ 24v ]

26.xiiii. ITEM ALIA .

27Haec sunt mirabilia fratres karissimi . que in die solemnita

28tis sui baptismatis dominus noster iesus christus ostendere dignatus est [ 25r ]

1 et facere . In hac enim die subiens in montem cum discipulis

2suis . uidit maximam multitudinem ad se uenientem et dixit .

3Unde ememus panes ut manducent hi? Probando autem

4dicebat . quia ipse sciebat quod faceret . Responderunt

5autem discipuli dicentes . Ducentorum denariorum pretium

6non sufficeret eis . ut unusquisque modicum quod acciperet .

7Modo autem sunt .v. panes et duo pisces . Sed haec qui sunt

8inter tantos? Precepit ergo turbas discumbere . et acci

9piens quinque panes et duos pisces aspexit in caelum et be

10nedixit eos . et dedit discipulis ut traderent turbis . et ex

11his manducantes saturati sunt omnes . Erat autem numerus

12manducantium . quasi quinque milia uirorum . et sustu

13lerunt discipuli duodecim cofinos plenos de fragmentis

14manducantium .

2 Line 17: .ii.

Addition to text.

Placement: margin
.ii.
Illi autem homines cum uidissent signum

15quod fecerat dicebant . Quia hic est uere propheta . qui uenturus

16est in mundum ;. Iterum Line 19: in hac

Addition to text.

in hac
die uocatus est iesus et discipuli eius

17ad nuptias . que era Line 20: n

Addition to text.

n
t in galilea . Et deficiente uino ad con

18uiuium . Dixit mater iesu ad eum . Hi uinum non habent .

19Et dixit iesus . Quid mihi et tibi est mulier? nondum uenit

20hora mea . Dixit autem ministris . Quodcumque dixe

21rit uobis facite . Et dixit eis iesus . Implete hydrias aqua .

22Sex enim hidrie lapideae erant ibi capientes singule

23metretas binas uel ternas . Et impleuerunt eas usque ad

24summum . Et illas benedixit . Et fecit uinum de aqua . Id

25est .cl. modios . et mutauit speciem aque . conuertens

26in colorem et saporem uini . Vt autem gustauit archi

27 triclinus uinum ex aqua factum ; uocauit ad se sponsum

28et ait illi . Omnis homo uinum bonum primum ponit . [ 25v ]

1 et cum inebriati fuerint . tunc id quod deterius est ; tu autem

2seruasti uinum bonum usque nunc . Hoc signum fecit

3iesus primum coram discipulis suis . et manifestauit gloriam

4suam . et multi crediderunt in eum . In hac iterum die ue

5nit iesus de ciuitate nazareth ad iohannem . baptizaretur

6ab eo in iordanis alueo . et omnia fluenta iordanis con

7gregauerunt se in unum locum . et adorauerunt dominum crea

8torem suum . Et baptizatus est in aquis ille qui fecerat

9aquas . et baptizatus est dominus ab homine . qui fecerat ho

10minem de limo terre ; inspirans in faciem eius spiritum uite .

11Mirum siquidem esset quod se dominus serui subdidit bene

12dictioni . nisi postea cruci subdidisset et morti . Sed ideo

13haec humilitatis exempla pro nobis dominus suscepit . Ut nos

14iustitia eius sanctificaremur a malis primae natiuitatis .

15et de primi hominis adam originali peccato . Et id

16circo quia per uniuersum mundum baptismi gratia opus

17erat humano generi . Benedictionem omnibus aquis

18dedit . quando in iordanis alueo unica pietate descen

19dit . Non tam enim tunc lauit unda christum sed aqua

20ab eo lota est . ut postea per eam sordes abluerentur

21peccatorum . Unde et precursor eius iohannes cum ad

22se baptizandus ueniret . allocutus est eum dicens .

23Domine ego a te debeo baptizari . et tu uenis ad me . qui es

24fons innocentiae et plenitudo iustitie . qui nullo in

25diges . clarescis . nescis accipere . qui tecum exhibes

26et in te possides omnia munera puritatis . et baptismi

27sacramenta . Et quod ego dabo te largiente per gratiam .

28et tu obtines per naturam creaturae . Respondens [ 26r ]

1 autem iesus dixit ad iohannem . sine modo . sic enim decet nos

2 implere omnem iustitiam . tu enim modo baptizas in aqua

3et poenitentia . Ego autem paulo post baptizabo uos

4in spiritu sancto et igni . et cum impleuero omnem iustitiam . Id

5est cum omnem patris mei perfecero uoluntatem qui

6misit me . Et postquam resurrexero a mortuis et salua

7uero hunc mundum . Tunc mittam discipulos meos

8baptizare in nomine patris et filii et spiritus sancti . Tunc autem

9iohannes baptizatus contremuit non audiens tangere

10secundum dei uerticem . sed clamat contremore dicens sancti

11fica me saluator . Ad extremum autem a domino confortatus

12baptizat miles regem . seruus dominum . iohannes saluatorem

13dicentem sibi . Baptiza me iohannes . baptizo . ác bene

14dico te domine . et iterum conuersus ad iordanen dicebat .

15Et tu iordanis congaude . suscipe me dominum et creatorem

16tuum . ut te potius ab omnibus maculis emundem .

17Igitur baptizatus est hodie christus . et sanctificatus est omnis

18mundus baptismate ipsius . et condonauit nobis

19ablutionem omnium criminum et remissionem peccatorum .

20ex aqua et spiritu sancto omnes purificans . Gaudeamus ergo

21omnes cum iohanne baptista et precursore domini et exultemus

22cum iordane glorificantes simul et magnificantes dominum

23ác redemptorem nostrum . Magnum enim misterium

24declaratum est hodie . quia creator omnium de potestate

25diabole omnes eripiens . in iordane fluuio expurgauit

26nostra facinora . Cui datus est omnis principatus et honor

27regni . omnisque populus . tribus et lingue . seruiunt

28ei in aeternum . Cui statim hodie postquam ascen [ 26v ]

1disset de aqua aperti sunt caeli et uidit spiritum dei uenientem de

2cælo quasi columbam et mansit super eum . Modo autem fratres

3inquirendum ei cur ei caelos tunc aperire dicitur . cuius

4oculi semper caelorum in terra misteria cernebant . sed ideo

5 caelos tunc apertos esse dicitur . ut misterium baptisma

6tis et magnitudo uirtutis eius in hoc demonst<r>aretur .

7Quia quando homo de baptismo egreditur . tunc ei ianua

8regni caelestis aperitur . et tunc uox de celis sonuit et

9uox patris audita est . Hic est filius meus dilectus . in quo

10mihi bene complacui ipsum audite . Hic significatur

11quod iesum christum uerum dei filium esse credendum est . secundum

12diuinæ nature excellentiam . He sunt uirtutes et mira

13bilia fratres karissimi . que propter nos et propter nostram salutem

14in huius diei solemnitate facta sunt . Et ideo studen

15dum est nobis in bonis operibus adornatos esse . Id est in

16uigiliis . in ieiuniis . in caritate perfecta . In longanimi

17tate . in suauitate . In sobrietate et sanctitate . Ut digni

18inueniamur et inmaculati . ad celebrandum huius

19diei solemnitatem . secundum quod scriptum est in sancta scrip

20tura . Estote iusti et sobrii et stabiles . et uiriliter agite .

21et sancti estote . quoniam labor uester non est inanis apud deum .

22non querentes que uidentur . sed quæ non uidentur .

23Quia que uidentur temporalia sunt . que autem non ui

24dentur aeternalia sunt et semper manent . quibus

25oportet nos preparari . emundantes nos ab omnibus

26inquinamentis carnis et spiritus . et perficiamus sanctifica

27tionem nostram per timorem dei et amorem christi . Ut in die

28iudicii angeli ex hominibus effecti . fulgeamus sicut [ 27r ]

1 solis claritas in regno patris nostri . semper laudem dicentes

2deo patri et iesu christo in unitate spiritus sancti . per infinita

3secula seculorum amen .



Thomas N. Hall. Date: 2006-08-23T22:01:00

This page is copyrighted